라틴어 문장 검색

Nam cum de loco et tempore eius rei controversia inferretur, et voce et manibus universi ex vallo, ubi constiterant, significare coeperunt, ut statim dimitterentur, neque omni interposita fide firmum esse posse, si in aliud tempus differretur.
(카이사르, 내란기, 1권 86:2)
Si enim sol, ut veteribus placuit, dux et moderator est luminum reliquorum, et solus stellis errantibus praestat, ipsarum vero stellarum cursus ordinem rerum humanarum, ut quibusdam videtur, pro potestate disponunt, ut Plotino constat placuisse, significant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 3:1)
alii 'stare' constare intellegunt, ut significet 'pulvere caelum constat', id est in pulverem versum est et quasi totum ex pulvere est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4082)
Vincula autem vitae hujus, id est, conjunctionis nostrae quae ex anima constat et corpore, significari docet superior versiculus psalmi hujus:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:8)
[ergo vagantem circum sepulcrum significat] et hunc constat non legitime sepultum fuisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 685)
omnis autem oratio constat ex iis, significantur, et iis, quale signicant, id est rebus et verbis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 65:1)
nam cum 'harena' singulari in numero dicta multitudinem tamen et copiam significet minimarum, ex quibus constat, partium, indocte et inscite ' harenae' dici videntur, tamquam id vocabulum indigeat numeri amplitudine, cum ei singulariter dicto ingenita sit naturalis sui multitudo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 13:2)
Exempli gratia, accipiatur aliquod verbum (humidum, si placet), et videamus quomodo sibi constent quae per hoc verbum significantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:3)
Id verbum significat nihil esse quicquam quod ex sese constet nec quod habeat vim propriam et naturam, sed omnia prorsum ad aliquid referri taliaque videri qualis sit eorum species dum videntur, qualiaque apud sensus nostros, quo pervenerunt, creantur, non apud sese, unde profecta sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 8:2)
caelo constare sereno id est omnia videt habere caelum quae significent serenitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5181)
ideoque propria eius appellatio et maxime in usu est posita, qua significatur certa quaedam sententiae comprehensio, quae ex tribus minimum partibus constat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 99:2)
invisi fratres haec quidem constat dicta esse generaliter, possunt tamen etiam ad speciem trahi, ut Aegyptum et Danaum, Atreum et Thyesten, Eteoclen et Polynicen significare videatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6081)
Contra philosophi, candorem ignis sacri repente conspecti, nihil significare aiebant, sed esse acrioris spiritus cursum, ex aethere aliqua vi ad inferiora detrusum, aut si exinde praenoscitur aliquid, incrementa claritudinis imperatori portendi, gloriosa coeptanti, cum constet flammas suapte natura nullo obstante ad sublimia convolare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 14:1)
Unde appellavit eum Sabee (quod significat Abundantiam); et nomen urbi impositum est Bersabee usque in praesentem diem.
이사악은 그 우물을 시브아라 하였다. 그래서 오늘날까지 그 성읍의 이름이 브에르 세바이다. (불가타 성경, 창세기, 26장33)
Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: " Manhu? " (quod significat: " Quid est hoc? "). Ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: " Iste est panis, quem dedit Dominus vobis ad vescendum.
이것을 보고 이스라엘 자손들은 그것이 무엇인지 몰라, “이게 무엇이냐?” 하고 서로 물었다. 모세가 그들에게 말하였다. “이것은 주님께서 너희에게 먹으라고 주신 양식이다. (불가타 성경, 탈출기, 16장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION