라틴어 문장 검색

Idcirco dicitur in proverbio: " Venite in Hesebon! Aedificetur et construatur civitas Sehon!
그래서 시인들은 이렇게 읊는다. “헤스본으로 오너라. 시혼의 성읍을 세워라, 튼튼히 하여라. (불가타 성경, 민수기, 21장27)
Ipse aedificavit portam domus Domini Superiorem et in muro Ophel multa construxit.
요탐은 주님의 집 ‘윗대문’을 세웠다. 그리고 오펠의 성벽 위에 많은 것을 지었으며, (불가타 성경, 역대기 하권, 27장3)
Quibus enim oculis animi intueri potuit vester Plato fabricam illam tanti operis, qua construi a deo atque aedificari mundum facit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 19:1)
Et dixit ad me: "Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar; et, postquam constructa fuerit, ponetur ibi super basem suam".
(불가타 성경, 즈카르야서, 5장11)
Et ideo Dominus in Evangelio inanem populorum gentilium miseratus laborem, qui lateres construerent lutulentae superstitioni, et voluptati corporis dediti, solidum fidei murum aedificare non possent, velut ad quosdam asinae fetus locutus ait:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:7)
et una cum consilio Francorum et Saxonum perrexit Renum ad Coloniam transiens per Saxoniam, usque ad Albiam fluvium venit ibique duos pontes construxit, quorum uno ex utroque capite castellum ex ligno et terra aedificavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 789 103:3)
in quo aedificata ecclesia, reuerentissimus pontifex longe lateque uerbum fidei praedicans, multosque ab errore reuocans, plures per illas regiones ecclesias, sed et monasteria nonnulla construxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XI. 1:14)
Aedificans aedificavi domum in habitaculum tuum, firmissimum solium tuum in sempiternum ".
그런데 제가 당신을 위하여 웅장한 집을 지었습니다. 당신께서 영원히 머무르실 곳입니다.” (불가타 성경, 열왕기 상권, 8장13)
et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam.
주 하느님께서 사람에게서 빼내신 갈빗대로 여자를 지으시고, 그를 사람에게 데려오시자, (불가타 성경, 창세기, 2장22)
Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch.
카인이 자기 아내와 잠자리를 같이하니, 그 여자가 임신하여 에녹을 낳았다. 카인은 성읍 하나를 세우고, 자기 아들의 이름을 따라 그 성읍의 이름을 에녹이라 하였다. (불가타 성경, 창세기, 4장17)
Aedificavit autem Noe altare Domino; et tollens de cunctis pecoribus mundis et volucribus mundis obtulit holocausta super altare.
노아는 주님을 위하여 제단을 쌓고, 모든 정결한 짐승과 모든 정결한 새들 가운데에서 번제물을 골라 그 제단 위에서 바쳤다. (불가타 성경, 창세기, 8장20)
De terra illa egressus est in Assyriam et aedificavit Nineven et Rohobothir et Chale,
그는 그 지방을 떠나 아시리아로 가서 니네베와 르호봇 이르와 켈라를 세우고, (불가타 성경, 창세기, 10장11)
Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrim, quam aedificaverunt filii hominum,
그러자 주님께서 내려오시어 사람들이 세운 성읍과 탑을 보시고 (불가타 성경, 창세기, 11장5)
Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco super faciem universae terrae, et cessaverunt aedificare civitatem.
주님께서는 그들을 거기에서 온 땅으로 흩어 버리셨다. 그래서 그들은 그 성읍을 세우는 일을 그만두었다. (불가타 성경, 창세기, 11장8)
Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: "Semini tuo dabo terram hanc". Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
주님께서 아브람에게 나타나 말씀하셨다. “내가 이 땅을 너의 후손에게 주겠다.” 아브람은 자기에게 나타나신 주님을 위하여 그곳에 제단을 쌓았다. (불가타 성경, 창세기, 12장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION