라틴어 문장 검색

Consilium autem Achitophel, quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum; sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David et cum esset cum Absalom.
그 시절에 아히토펠이 내놓는 의견은 마치 하느님께 여쭈어 보고 얻은 말씀처럼 여겨졌다. 아히토펠의 모든 의견이 다윗에게도 압살롬에게도 그러하였다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 16장23)
si res forte melius vertisset, dis quidem gratia habenda, sed exemplum tamen intromissum videretur, quo bene consulta consilia religione mandati soluta corrumperentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 5:1)
cum principum alii in sententia permanerent, alii utendum eius quem ipsi consuluissent consilio censerent, Philopoemenis sententiam expectabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 278:1)
quid in consilio consuluistis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 114)
fuga consulit illi Consilioque fuge uenientes effugit ictus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:4)
Dicitur autem consilium a consulo consulis, quod duas significationes habet, videlicet unam quærendi ab alioconsilium, et tunc habet constructionem ad accusativum:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 77:3)
Defendere enim se debet senectus a langore et desidia, nec debetalteri parvo sensui se tradere, nec debet dare super se dominatum alicuiin vita sua et cuilibet debet consulere prudentia et consilio suo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 87:6)
Post illum vero unus de medicis physicæ de consilio et voluntatealiorum consuluit quasi similia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 14:1)
"Nec credas consilio illiusqui secreto aliud consulit et palam aliud se velle ostendit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 63:2)
" Per sapientiamergo ac consilium suum tibi taliter consulent, quod, si eis credideris, inconsulte cadere non poteris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 108:3)
Item vitandum et suspectum habendum est illorum consilium, qui secretoaliud consulunt, et palam aliud se velle ostendunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 130:1)
hic enim regum primus traditum a prioribus morem de omnibus senatum consulendi solvit, domesticis consiliis rem publicam administravit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 503:1)
propensius cumulatiusque, si quo possit, prout eius merita sint, senatum facturum, ad ea rex, si ab aliis sibi praemiorum optio deferretur, libenter, data modo facultate consulendi senatum Romanum, consilio amplissimi ordinis usurum fuisse, ne quid aut immoderate cupisse aut petisse parum modeste videri posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 597:2)
et consultus est qui consulitur, inconsultus qui non accipit consilium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4522)
Illic astra, polos, celum septemque planetas Consulit Albimasar terrisque reportat eorum Consilium, terras armans flrmansque caduca Contra celestes iras superumque furorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION