라틴어 문장 검색

Percutiet te Dominus consumptione, febri et inflammatione, ardore et aestu, uredine ac aurugine, et persequentur te, donec pereas.
주님께서는 너희를 폐병과 열병과 염증, 무더위와 가뭄과 마름병과 깜부깃병으로 계속 치시고, 마침내 너희가 망할 때까지 그것들이 너희를 쫓아다니게 하실 것이다. (불가타 성경, 신명기, 28장22)
In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem nec dereliquisti eos; quoniam Deus misericors et clemens es tu.
그러나 당신의 크신 자비로 그들을 멸망시키지도, 그들을 내버려 두지도 않으셨습니다. 당신은 너그럽고 자비하신 하느님이십니다. (불가타 성경, 느헤미야기, 9장31)
Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim iusti integritas.
제 친구의 웃음거리, 내가 그 꼴이 되었구려. 하느님을 부르면 그분께서 응답해 주시곤 하였지. 그렇듯 의롭고 흠 없던 내가 이제는 웃음거리가 되었구려. (불가타 성경, 욥기, 12장4)
appendat me in statera iusta et sciat Deus integritatem meam.
나를 바른 저울판에 달아 보시라지. 그러면 하느님께서 내가 흠 없음을 알게 되실 것이네. (불가타 성경, 욥기, 31장6)
Sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos descendent praecipites ad sepulcrum et figura eorum erit in consumptionem infernus habitaculum eorum.
그들은 양들처럼 저승에 버려져 죽음이 그들의 목자 되리라. 아침에는 올곧은 이들이 그들 위에 군림하고 그들은 저마다 자기 처소에서 멀리 떨어진 채 그 모습이 썩어 저승으로 사라지리라. (불가타 성경, 시편, 49장15)
In malitia sua impelletur impius, sperat autem iustus in integritate sua.
악인은 제 악함 때문에 망하지만 의인은 죽음에서도 피신처를 얻는다. (불가타 성경, 잠언, 14장32)
ecce in pacem versa est amaritudo mea. Tu autem eruisti animam meam a fovea consumptionis, proiecisti enim post tergum tuum omnia peccata mea.
보소서, 저의 쓰디쓴 쓰라림은 행복으로 바뀌었습니다. 당신께서는 멸망의 구렁텅이에 빠지지 않게 제 목숨을 지켜 주셨습니다. 정녕 저의 모든 죄악을 당신의 등 뒤로 던져 버리셨습니다. (불가타 성경, 이사야서, 38장17)
Propterea haec dicit Dominus Deus: Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandinis in ira in consumptionem;
그러므로 주 하느님이 말한다. 내가 분노하여 폭풍을 일으키고 진노하여 비를 쏟으며, 분노하여 큰 우박을 내려 그 벽을 허물어뜨리겠다. (불가타 성경, 에제키엘서, 13장13)
Congere ligna, succende ignem, coque carnes usque ad consumptionem et effunde ius, et ossa comburentur.
장작을 많이 넣고 불을 지펴라. 고기를 푹 삶고 국물을 비워 뼈를 태워 버려라. (불가타 성경, 에제키엘서, 24장10)
Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius; et stabit in terra inclita, et consumptio in manu eius.
남쪽 임금을 공격하는 자들이 제멋대로 행동하는데도, 그들을 아무도 당해 내지 못할 것이다. 그렇게 하여 북쪽 임금이 영화로운 땅에 자리 잡으면, 모든 것이 그의 손안에 들어가고 말 것이다. (불가타 성경, 다니엘서, 11장16)
Et in fide nominis eius hunc, quem videtis et nostis, confirmavit nomen eius; et fides, quae per eum est, dedit huic integritatem istam in conspectu omnium vestrum.
이 예수님의 이름에 대한 믿음 때문에, 바로 그분의 이름이 여러분이 지금 보고 또 아는 이 사람을 튼튼하게 하였습니다. 그분에게서 오는 믿음이 여러분 모두 앞에서 이 사람을 완전히 낫게 해 주었습니다. (불가타 성경, 사도행전, 3장16)
In omnibus teipsum praebens exemplum bonorum operum, in doctrina integritatem, gravitatem,
그대 자신을 모든 면에서 선행의 본보기로 보여 주십시오. 가르칠 때에는 고결하고 품위 있게 하고 (불가타 성경, 티토에게 보낸 서간, 2장7)
In tantum vero in ipsa factura delectatur Deus, ut frequenter ipsis rerum naturis quas creavit, se figurari magis quam verbis nostris, quae nos confinximus aut invenimus, exprimi velit, ut magis ipsa rerum similitudine, quam verborum nostrorum gaudeat proprietate, ut ad eloquentiae venustatem ipsis rerum naturis, juxta aliquam similitudinem, pro verbis Scriptura malit uti, quam propriae locutionis integritatem sequi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 13:2)
Quid enim prodest locutionis integritas, quam non sequitur intellectus audientis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 13:9)
Quid prodest, inquit, locutionis integritas quam non sequitur intellectus audientis, cum loquendi omnino nulla sit causa, si quod loquimur non intelligunt propter quos ut intelligant loquimur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION