라틴어 문장 검색

Feret iste aequo animo civile convicium et ingesta in contione curiave maledicta, cuius aures tracti subsellii stridor offendit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 135:1)
nunc in mille curias contionesque dispersam et dissipatam esse rem publicam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 295:2)
Nisi fallor enim, prohibendarum factionum causa de providentia constant modestiae publicae ne civitas in partes scinderetur, quae res facile comitia, concilia, curias, contiones, spectacula etiam aemulis studiorum conpulsationibus inquietaret, cum iam et in quaestu habere coepissent venalem et mercenariam homines violentiae suae operam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 2:1)
ex curia in contionem itur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 467:1)
senatus consultis perfectis L. Aemilius consul e curia in contionem processit orationemque talem habuit :
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 256:1)
neque enim sibi privatos aut in curia aut in contione posse obstare, neque se imaginariis fascibus eorum cessuros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 439:4)
litterae consulum ingenti laetitia et in curia et in contione auditae, et quadridui supplicatione publicum gaudium privatis studiis celebratum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 644:1)
matronae vagae per vias, quae repens clades adlata quaeve fortuna exercitus esset, obvios . et cum frequentis contionis modo turba in comitium et curiam versa magistratus vocaret, tandem haud multo ante solis occasum M. Pomponius praetor pugna, inquit magna victi sumus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 86:1)
certatim patribus plebique manare gaudio lacrimae, donec revocatis in curiam patribus senatus consultum factum est ut tribuni militares contione advocata peditibus equitibusque gratias agerent, memorem pietatis eorum erga patriam dicerent senatum fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 86:1)
quam ferociter minitantem in vestibulo curiae corpora coniuratorum eo metu compresserunt ut silentes integram plebem in contionem sequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 316:2)
Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia verba, quae vobis locutus est in monte de medio ignis, quando contio populi congregata est.
그때에 주님께서 나에게 하느님의 손가락으로 쓰신 두 돌 판을 주셨는데, 거기에는 집회의 날에 주님께서 그 산의 불 속에서 너희와 하신 말씀이 모두 그대로 쓰여 있었다. (불가타 성경, 신명기, 9장10)
ut petiisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando contio congregata est, atque dixisti: "Ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar".
그것은 너희가 호렙에서 집회의 날에 주 너희 하느님께 청한 것이다. 그때에 너희는 이렇게 말하였다. ‘다시는 저희가 주 저희 하느님의 소리를 듣지 않게 하시고 이 큰 불도 보지 않게 해 주십시오. 저희가 죽지 않게 해 주십시오.’ (불가타 성경, 신명기, 18장16)
Cogitavique in corde meo et increpavi optimates et magistratus et dixi eis: " Usuras singuli a fratribus vestris exigitis! ". Et congregavi adversum eos contionem magnam
나는 마음속으로 곰곰이 생각한 다음, 귀족들과 관리들을 나무라며, “여러분은 서로 돈놀이를 하고 있군요.” 하고 말하였다. 나는 그들의 일 때문에 큰 집회를 열고, (불가타 성경, 느헤미야기, 5장7)
ad cūriam conveniunt et patrēs iubent urbem servāre;
그들은 상원을 소집하고, 의원들에게 도시를 지키라고 명령한다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Cincinnātus16)
illīc steterat cūria;
저쪽에는 원로원이 서 있었다; (옥스포드 라틴 코스 2권, Rōma22)

SEARCH

MENU NAVIGATION