라틴어 문장 검색

Aestimabile esse dicunt - sic enim, ut opinor, appellemus - id, quod aut ipsum secundum naturam sit aut tale quid efficiat, ut selectione dignum propterea sit, quod aliquod pondus habeat dignum aestimatione, quam illi ἀξίαν vocant, contraque inaestimabile, quod sit superiori contrarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 26:3)
sequitur similitudinem differentia rei maxime contraria superiori;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 1:1)
secundum superiorem sensum contrarium est quod dixit 'rectores iuvenum et rerum dedit esse magistros'. Aeneas enim abscedens principibus omnium rerum commiserat curam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6724)
lucage nulla tuos currus fuga segnis equorum prodidit a. v. v. e. h. v. haec adlocutio contraria est superiori, hoc enim continet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5921)
nam si voluerimus simpliciter accipere, ut ita sit dictum quemadmodum supra Aeneae magni dextra cadis, incipit contrarium esse superioribus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6882)
Nec posses illud in feminis evitare quasi iuxta superiorem regulam eis praecipiendo contraria, quia mulierem quamlibet plurimum delectat novarum confabulatio rerum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 42:5)
Huic consilio suffragabatur etiam illa res, quod ex duobus contrariis generibus, quae superiore bello cum Sertorio steterant civitates, victae nomen atque imperium absentis Pompei timebant, quae in amicitia manserant, magnis affectae beneficiis eum diligebant;
(카이사르, 내란기, 1권 61:4)
Nam a vobis obiecta superius nullo mihi videntur iure contraria.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 30:3)
cum ante eius adventum et mari et terra male res gererentur Karthaginiensium, ipse ubi affuit, numquam hosti cessit neque locum nocendi dedit, saepeque e contrario occasione data lacessivit semperque superior discessit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 2:1)
Ab eo flumine pari acclivitate collis nascebatur adversus huic et contrarius, passus circiter CC infimus apertus, ab superiore parte silvestris, ut non facile introrsus perspici posset.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 18장2)
havd credo invisus caelestibus litotes figura per contrarium significans, id est credo te esse carissimum superis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3874)
ex contrariisque scriptis si quid ambigitur, non novum genus nascitur, sed superioris generis causa duplicatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 110:4)
fortitudo est igitur adfectio animi legi summae in perpetiendis rebus obtemperans vel conservatio stabilis iudicii in eis rebus quae formidolosae videntur subeundis et repellendis vel scientia rerum formidolosarum contrariarumque aut omnino neglegendarum conservans earum rerum stabile iudicium vel brevius, ut Chrysippus (nam superiores definitiones erant Sphaeri, hominis in primis bene definientis, ut putant Stoici;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 53:4)
Si autem inferior motor sit in forma una, quam non accipit a superiori, sed refertur ad ipsum sicut directus ab ipso et instrumentum eius, nihil prohibet, quin per contrarium suae formae vel aliam dispositionem ad aliud inclinantem impediatur, ita quod a superiori motum non suscipit;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 10:4)
'Si quando autem,' inquit, 'de moribus meis deuotoque uobis animo dubitaueritis, - quod prius quam eueniat, opto ut me supremus dies huic mutatae uestrae de me opinioni eripiat - nihil honoris adiciet mihi patria appellatio, uobis autem exprobrabit aut temeritatem delati mihi eius cognominis aut inconstantiam contrarii de me iudicii.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 67장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION