라틴어 문장 검색

qui profecto germana et spiritali carent amicitia, propter se, et propter Deum et se expetenda, nec in se ipsis naturale amoris contuentur exemplar;
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:6)
Turci Tyriique Gallos jam secum urbem intrasse contuentes, reversi sunt in faciem se a tergo prementium;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:7)
Illi principatus saecularia offundunt, quibus tuam mentem incurvent:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 2:3)
Quoties in oratione nobis, qua maxime Deo appropinquamus, offunduntur ea quae plena sunt opprobrii alicujus aut sceleris, quo nos a studio precationis avertant!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:1)
tum maxime oculi, velut speculatores et custodes naturae appositi providentia, prope totum orbis nostri statum desuper contuerentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 3:6)
Sed utrum illud folium ante diluvium fuerit exortum, an tempore diluvii, contuendum est tibi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 3:5)
Insidens itaque vehiculo, cum speciosa fiducia contuebatur acribus oculis tumultuantium undique cuneorum, veluti serpentium vultus, perpessusque multa dici probrosa, agnitum quendam inter alios eminentem vasti corporis rutilique capilli, interrogavit, an ipse esset Petrus Valuomeres (ut audierat) cognomento;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 4:1)
Cuius oculos cum venustate terribilis, vultumque excitatius gratum, diu multumque contuentes, qui futurus sit colligebant velut scrutatis veteribus libris, quorum lectio per corporum signa pandit animorum interna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 16:1)
Alamanni enim scutorum insignia contuentes, norant eos milites permisisse paucis suorum latronibus terrain, quorum metu aliquotiens, antequam gradum conferrent, amissis pluribus abiere dispersi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 6:1)
Biduoque ad otium dato, ac missis abunde qui pacis modo patentes agros pingues cultosque vastarent, quinquiens ordine multiplicato scutorum, cingitur civitas ac tertiae principio lucis, corusci globi turmarum impleverunt cuncta quae prospectus humanus potuit undique contueri, et sorte loca divisa, clementi gradu incedentes ordines occuparunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 2:1)
Has miserabiles turmas Galli milites contuentes, rationabili quidem sed intempestivo motu, conferendae cum hostibus manus copiam sibi dari poscebant, mortem tribunis vetantibus, primisque ordinibus minitantes, si deinceps prohiberent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 3:1)
Si vero articulis ipsis inhaeserint, qui coactius ascensus vinciunt et descensus, offunditur densioribus tenebris caelum, ut crassato aere ne proxima quidem et apposita cernere queamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 5:1)
Qui intromissi data potestate offerunt scripta, hisque recitatis, ultra modum solitae indignationis excanduit imperator, limibusque oculis eos ad usque metum contuens mortis, egredi iussit, nihil post haec percontatus, vel audire perpessus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 2:1)
Cuius species quantum mortalis oculus contuetur, prima lutea visitur, secunda flavescens vel fulva, punicea tertia, quarta purpurea, postrema caerulo concreta et viridi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 27:1)
Quo cognito, maerore offusus Constantius, solacio uno sustentabatur, quod semper superaverit motus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION