라틴어 문장 검색

Ait Iudas: " Habeat sibi; ne simus in ludibrium. Ego misi haedum, quem promiseram, et tu non invenisti eam ".
유다가 말하였다. “가질테면 가지라지. 우리야 창피만 당하지 않으면 되니까. 보다시피 내가 이 새끼 염소 한 마리를 보냈는데, 자네가 그 여자를 찾지 못한 게 아닌가?” (불가타 성경, 창세기, 38장23)
Vidit ergo Moyses populum quod esset effrenatus; relaxaverat enim ei Aaron frenum in ludibrium hostium eorum.
모세는 백성이 제멋대로 하는 것을 보았다. 아론이 그들을 제멋대로 하게 내버려 두어, 적들에게 조롱거리가 되었던 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 32장25)
Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire contempserit,
“어떤 사람에게, 고집이 셀뿐더러 반항만 하며 아버지의 말이나 어머니의 말을 들으려 하지 않고, 부모가 꾸짖어도 듣지 않는 아들이 있을 경우, (불가타 성경, 신명기, 21장18)
dicentque ad eos: "Filius noster iste protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit, comissationibus vacat et luxuriae atque conviviis potatorum".
그들에게 ‘이 우리 아들은 고집이 셀뿐더러 반항만 하며 우리 말을 듣지 않는 데다가 방탕아이고 술꾼입니다.’ 하고 말해야 한다. (불가타 성경, 신명기, 21장20)
Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem.
종을 어려서부터 응석받이로 기른 자는 결국 곤욕을 치르게 된다. (불가타 성경, 잠언, 29장21)
Qui autem ludibriis increpationis non sunt correcti, dignum Dei iudicium experientur;
그렇게 부드러운 질타를 받고도 훈계로 삼지 않는 자들은 그에 합당한 하느님의 심판을 받을 것입니다. (불가타 성경, 지혜서, 12장26)
quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro, quia adversus me contumax erat ", dicit Dominus.
그들은 밭을 지키는 자들처럼 사방에서 예루살렘을 포위한다. 이 백성이 나에게 반역한 탓이다. 주님의 말씀이다. (불가타 성경, 예레미야서, 4장17)
Populo autem huic factum est cor contumax et rebelle; recesserunt et abierunt
이 백성은 완고하고 반항하는 마음을 지니고 돌아서서 가 버렸다. (불가타 성경, 예레미야서, 5장23)
alii vero ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carcerem;
또 어떤 이들은 조롱과 채찍질을 당하고, 결박과 투옥을 당하기까지 하였습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 11장36)
Qui in Ecclesia aliqua prava sapiunt, si correcti contumaciter resistunt, et sua pestifera dogmata emendare nolunt, sed et defendere persistunt, haeretici fiunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:50)
Quam ignaris civibus introgressus ignibus cremandam dedit, pueros senes cum iunioribus in plateis civitatis obviam factos iugulat et matronalem seu virginalem pudicitiam ludibrio tradendam mandat.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:12)
Sed et, si incorrigibiles omnino eos notaverit permanere, tanquam contumaces eos expedit a suo comitatu depellere, ne erroris merito valeat fautor et socius deputari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:12)
Sphaera sed, irarum temnens ludibria, coeptum Pergit iter, nullisque movetur surda querelis.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 5:2)
Cuius turbo rapax, raptus celer, impetus anceps, Inuoluens homines, a lapsus turbine nullum Excipit et cunctos fati ludibria ferre Cogit et in uarios homines descendere casus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:22)
- De occiso Christiano bellatore qui ad ludibrium fidelium in muro suspenditur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 67:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION