라틴어 문장 검색

se non maleficii causa ex provincia egressum, sed uti se a contumeliis inimicorum defenderet, ut tribunos plebis in ea re ex civitate expulsos in suam dignitatem restitueret, ut se et populum Romanum factione paucorum oppressum in libertatem vindicaret.
(카이사르, 내란기, 1권 22:8)
At illa praeter genuinam nequitiam contumelia etiam, quamvis iusta, tamen altius commota atque exasperata ad armillum revertitur et ad familiares feminarum artes accenditur, magnaque cura requisitam veteratricem quandam feminam, quae devotionibus ac maleficiis quidvis efficere posse credebatur, multis exorat precibus multisque suffarcinat muneribus, alterum de duobus postulans, vel rursum mitigato conciliari marito, vel si id nequiverit, certe larva vel aliquo diro numine immisso violenter eius expugnari spiritum.
(아풀레이우스, 변신, 9권 26:1)
Nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera, quae in illis erant et in omni terra Aegypti.
요술사들과 모든 이집트인에게 종기가 생겨, 요술사들도 종기 때문에 모세 앞에 서 있을 수가 없었다. (불가타 성경, 탈출기, 9장11)
Qui cum abissent et hoc mandassent David, misit in occursum eorum ?grandem enim contumeliam sustinuerant ?et praecepit, ut manerent in Iericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur.
그들이 돌아오는데, 사람들이 이들에 관하여 다윗에게 보고하였다. 임금은 그들이 심한 모욕을 당하였으므로 사람을 보내어, “그대들의 수염이 다 자랄 때까지 예리코에 머물러 있다가 돌아오시오.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 역대기 상권, 19장5)
Audi, Deus noster, quia facti sumus irrisio! Converte contumeliam eorum super caput eorum et da eos in irrisionem in terra captivitatis!
“저희 하느님, 들어 주십시오. 저희가 멸시를 받고 있습니다. 저들의 조롱이 저들 머리 위로 되돌아가게 하시고, 저들이 노획물 되어 유배의 땅으로 끌려가게 해 주십시오. (불가타 성경, 느헤미야기, 3장36)
Maleficium effusum est in eo et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat ”.
“불운한 일이 그를 덮쳐 드러누운 저자가 다시는 일어나지 못하게 되어 버려라.” 합니다. (불가타 성경, 시편, 41장9)
Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumeliam, insipiens est.
미움을 감추는 자는 거짓된 입술을 가진 자고 험담을 내뱉는 자는 우둔한 자다. (불가타 성경, 잠언, 10장18)
Venit superbia, veniet et contumelia; apud humiles autem sapientia.
오만이 오면 수치도 오지만 겸손한 이에게는 지혜가 따른다. (불가타 성경, 잠언, 11장2)
Qui prius respondet quam audiat, stultitia est ei et contumelia.
다 듣기도 전에 대답하는 것은 미련함이고 수치이다. (불가타 성경, 잠언, 18장13)
Honor est homini separari a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis.
분쟁을 멀리하는 것은 사람에게 자랑스러운 일이지만 미련한 자는 모두 싸움에 뛰어든다. (불가타 성경, 잠언, 20장3)
Eice derisorem, et exibit cum eo iurgium; cessabuntque causae et contumeliae.
빈정꾼을 내쫓아라. 싸움도 없어지고 다툼과 수치도 그친다. (불가타 성경, 잠언, 22장10)
ne forte insultet tibi, cum audierit, et contumelia tua revocari non poterit.
그것을 들은 이가 너를 꾸짖고 너를 두고 하는 험담이 그치지 않는다. (불가타 성경, 잠언, 25장10)
Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus modestiam eius et probemus patientiam illius;
그러니 그를 모욕과 고통으로 시험해 보자. 그러면 그가 정말 온유한지 알 수 있을 것이고 그의 인내력을 시험해 볼 수 있을 것이다. (불가타 성경, 지혜서, 2장19)
Et erunt post haec tamquam corpus sine honore et in contumeliam inter mortuos in perpetuum, quoniam disrumpet illos praecipites sine voce et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur et erunt in dolore, et memoria illorum peribit.
그들은 나중에 수치스러운 송장이 되어 죽은 이들 가운데에서 영원히 치욕을 받을 것이다. 그분께서 소리조차 지르지 못하는 그들을 바닥으로 내동댕이치시고 밑바탕부터 뒤흔드시어 그들은 완전히 쇠망한 채 고통을 받고 그들에 대한 기억마저 사라질 것이다. (불가타 성경, 지혜서, 4장19)
et magicae artis appositi erant derisus, et in sapientia gloriae correptio cum contumelia.
마술의 속임수도 소용이 없고 저들이 뽐내던 예지도 창피스럽게 면박만 받았습니다. (불가타 성경, 지혜서, 17장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION