라틴어 문장 검색

apud insulam Capreas ueterrimae ilicis demissos iam ad terram languentisque ramos conualuisse aduentu suo, adeo laetatus est, ut eas cum re p. Neapolitanorum permutauerit Aenaria data.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 92장 2:1)
Romae quidem, cum ad primam famam ualitudinis attonita et maesta ciuitas sequentis nuntios opperiretur, et repente iam uesperi incertis auctoribus conualuisse tandem percrebruisset, passim cum luminibus et uictimis in Capitolium concursum est ac paene reuolsae templi fores, ne quid gestientis uota reddere moraretur, expergefactus e somno Tiberius gratulantium uocibus atque undique concinentium:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 6장 1:1)
Rex VII diebus curato vulnere necdum obducta cicatrice, cum audisset convaluisse apud barbaros famam mortis suae, duobus navigiis iunctis statui in medium undique conspicuum tabernaculum iussit, ex quo se ostenderet perisse credentibus, conspectusque ab incolis spem hostium falso nuntio conceptam inhibuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 2:1)
nam neque laborum perfunctio neque perpessio dolorum per se ipsa allicit nec patientia nec assiduitas nec vigiliae nec ea ipsa, quae laudatur, industria, ne fortitudo quidem, sed ista sequimur, ut sine cura metuque vivamus animumque et corpus, quantum efficere possimus, molestia liberemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 64:2)
Atque ita quidem prima statim scribit Aristoteles consecuta, et convaluisse Eudemum, et ab uxoris fratribus interfectum tyrannum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 78:6)
atque ita quidem prima statim scribit Aristoteles consecuta, et convaluisse Eudemum, et ab uxoris fratribus interfectum tyrannum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 78:6)
consuetudo enim laborum perpessionem dolorum efficit faciliorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 35:12)
sic perpessio ceterorum facit, ut ea quae acciderint multo minora quam quanta sint existimata, videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 58:2)
Paria itaque sunt et gaudium et fortis atque obstinata tormentorum perpessio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 12:8)
Alia sunt, quae quamvis nolit accidere, nihilominus laudat et conprobat, tamquam illam, quam paulo ante dicebam, malae valetudinis et dolorum gravissimorum perpessionem, in qua Epicurus fuit illo summo ac fortunatissimo die suo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 47:3)
Ceterum illic est fortitudo, cuius patientia et perpessio et tolerantia rami sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 10:3)
quippe ad pluris exemplum quam perpessio malorum pertinebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 524:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION