라틴어 문장 검색

Quomodo igitur consolamini me frustra, et responsionis vestrae restat perfidia? ".
그런데도 어떻게 자네들은 나를 헛되이 위로하려 하는가? 자네들의 대답에는 배신밖에 남아 있지 않네. 엘리파즈의 셋째 담론 (불가타 성경, 욥기, 21장34)
Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissent responsionem, sed tantummodo condemnassent Iob.
그는 세 친구에게도 화를 내었다. 그들이 대답할 말도 찾지 못하면서 욥을 단죄하였기 때문이다. (불가타 성경, 욥기, 32장3)
Utique, probetur Iob usque ad finem de responsionibus hominum iniquitatis.
아, 욥이 철저히 조사를 받는다면! 간악한 사람들 사이에서나 듣는 대답을 하니 (불가타 성경, 욥기, 34장36)
Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem.
부드러운 대답은 분노를 가라앉히고 불쾌한 말은 화를 돋운다. (불가타 성경, 잠언, 15장1)
Laetatur homo in responsione oris sui, et sermo opportunus est optimus.
사람은 자기의 올바른 대답으로 기쁨을 얻으니 알맞은 때에 나오는 말이 얼마나 좋으냐! (불가타 성경, 잠언, 15장23)
Hominis est animum praeparare, et Domini est responsio linguae.
마음의 계획은 사람이 하지만 혀의 대답은 주님에게서 온다. (불가타 성경, 잠언, 16장1)
In verbo enim agnoscitur sapientia, et sensus in responsione linguae.
오만하게 말하지 말고 게으르고 부주의하게 행동하지 마라. (불가타 성경, 집회서, 4장29)
Et consurrexerunt adversum duos presbyteros ?convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium ?feceruntque eis, sicut male egerant adversum proximum,
다니엘이 그 두 원로에게, 자기들이 거짓 증언을 하였다는 사실을 저희 입으로 입증하게 하였으므로, 온 회중은 그들에게 들고일어났다. 그리고 그들이 이웃을 해치려고 악의로 꾸며 낸 그 방식대로 그들을 처리하였다. (불가타 성경, 다니엘서, 13장61)
Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus,
그러나 모두 예언하는데 믿지 않는 이나 초심자가 들어온다면, 그는 모든 이에게 질책을 받고 그 모든 이에게 심판을 받게 됩니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 14장24)
Maxime autem et nos opere hoc testimoniis seu rationibus philosophorum niti convenit, in quo adversus eos praecipue agimus, qui fidem nostram philosophicis nituntur oppugnare documentis, praesertim cum nemo nisi per ea quae recipit, arguendus sit aut convincendus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:9)
Quod vero Plato sanctae Trinitatis fidem non solum docuerit, sed et ita esse convicerit, Claudianus Praefectorio patricio, de statu animarum scribens, his astruit verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:2)
Patrem Deum, paternamque mentem actionem sive consilium, et utriusque horum amorem mutuum, unam summam aeque ternam indivisam divinitatem, non solum ita credi oportere docuit, sed ita esse convincit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:4)
Facillime autem ex subsequentibus convinci potest hanc eclogam de nullo veraciter aut convenienter accipi posse nisi de incarnato unigenito Dei typice more prophetico dicantur, cum apertissime falsa et impossibilia deprehendantur esse, si ad litteram exponantur, nec saltem commode in adulationem ut quibusdam videtur afferri, quae statim judicio omnium tanquam incredibilia respuuntur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:20)
ut si nos impetunt philosophi, per ipsos convincantur doctores sui atque philosophi, et si nos impetunt haeretici a quibus sacrae paginae testimoniis refellantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:17)
Sed ex hoc praecipue bona esse convincitur quia in malum superbiae conscium sui trahit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION