라틴어 문장 검색

ut et ego ambularem contra eos et inducerem illos in terram hostilem; vel tunc humiliabitur incircumcisum cor eorum, et tunc expiabunt pro impietatibus suis.
그리고 내가 자기들에게 맞서고 자기들을 원수들의 땅으로 보낼 수밖에 없었음을 깨닫는다면, 그리하여 할례 받지 못한 그들의 마음이 겸손해져 자기들의 죗값을 치른다면, (불가타 성경, 레위기, 26장41)
Maeror in corde viri humiliabit illum, et sermo bonus laetificabit eum.
마음속의 근심은 사람을 짓누르지만 좋은 말 한마디가 그를 기쁘게 한다. (불가타 성경, 잠언, 12장25)
CAPH. Non enim humiliat ex corde suo et affligit filios hominum.
그분께서는 마음으로 사람들을 억누르지도 슬프게 하지도 않으시네. (불가타 성경, 애가, 3장33)
Sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
하느님께 맞갖은 제물은 부서진 영. 부서지고 꺾인 마음을 하느님, 당신께서는 업신여기지 않으십니다. (불가타 성경, 시편, 51장19)
Et humiliavit in laboribus cor eorum infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret.
그분께서 고통으로 그들의 마음을 꺾으시니 그들은 도와주는 이 없이 비틀거렸다. (불가타 성경, 시편, 107장12)
et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius, quo videlicet fierent in stuporem et in maledictum, et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus;
이곳과 이곳 주민들이 황폐해지고 저주를 받으리라고 내가 한 말을 네가 듣고, 마음이 유순해져 주님 앞에서 자신을 낮추었다. 또 네 옷을 찢고 내 앞에서 통곡하였다. 그래서 나도 네 말을 잘 들어 주었다. 주님의 말이다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 22장19)
Afflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei.
저는 쇠약해지고 더없이 으스러져 끙끙 앓는 제 심장에서 신음 소리 흘러나옵니다. (불가타 성경, 시편, 38장9)
Et ait ad me: " Noli metuere, Daniel, quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intellegendum et ad humiliandum te in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua; et ego veni propter sermones tuos.
그가 다시 나에게 말하였다. “다니엘아, 두려워하지 마라. 네가 깨달음을 얻고 너의 하느님 앞에서 극기하기로 결심한 첫날부터, 하느님께서는 너의 말을 들으셨다. 너의 그 말 때문에 내가 이렇게 온 것이다. (불가타 성경, 다니엘서, 10장12)
Humiliatusque est postea, eo quod exaltatum fuisset cor eius, tam ipse quam habitatores Ierusalem; et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae.
히즈키야는 마음이 교만하였던 것을 뉘우치고 예루살렘 주민들과 함께 자신을 낮추었다. 그래서 히즈키야가 살아 있는 동안에는 주님의 진노가 그들에게 닥치지 않았다. (불가타 성경, 역대기 하권, 32장26)
Antequam conteratur, exaltatur cor hominis; et, antequam glorificetur, humiliatur.
파멸에 앞서 마음의 오만이 있고 영광에 앞서 겸손이 있다. (불가타 성경, 잠언, 18장12)
atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his, quae dicta sunt contra locum hunc et habitatores Ierusalem, humiliatusque coram me scidisti vestimenta tua et flevisti coram me, ego quoque audivi, dicit Dominus.
이곳과 이곳 주민들을 두고 한 말을 듣고, 네가 마음이 유순해져 하느님 앞에서 자신을 낮추었다. 곧 내 앞에서 자신을 낮추었다. 또 네 옷을 찢고 내 앞에서 통곡하였다. 그래서 나도 네 말을 잘 들어 주었다. 주님의 말이다. (불가타 성경, 역대기 하권, 34장27)
Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Ibid.).
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 3:15)
Nec erigant cervicem, quia sociantur ad quas foris accedere non audebant, sed sursum cor habeant et terrena bona non quaerant, ne incipiant monasteria esse divitibus utilia non pauperibus, sed divites illic humiliantur et pauperes illic inflantur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 6:1)
Quoniam ergo a vanitate superbiae prius ad humilitatem deponendi sumus, ut inde surgentes solidam celsitudinem teneamus, non potuit nobis hoc tanto magnificentius quanto blandius inspirari, ut nostra ferocitas non vi sed persuasione sedaretur, nisi verbum illud, per quod se angelis indicat deus pater, quod virtus et sapientia eius est, quod corde humano visibilium rerum cupiditate caecato videri non poterat, personam suam in homine agere atque ostendere dignaretur, ut magis homo timeret extolli fastu hominis quam humiliari exemplo dei.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 6:1)
Videns autem Dominus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni tempore,
주님께서는 사람들의 악이 세상에 많아지고, 그들 마음의 모든 생각과 뜻이 언제나 악하기만 한 것을 보시고, (불가타 성경, 창세기, 6장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION