라틴어 문장 검색

si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, impunitus erit, qui percusserit, ita tamen, ut operas eius deperditas et impensas pro medela restituat.
그가 나중에 일어나서 지팡이를 짚고 밖을 돌아다니게 되면, 때린 자는 벌을 면한다. 다만 그동안의 손해를 갚고, 나을 때까지 치료해 주어야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 21장19)
Vivit enim Nabuchodonosor rex totius terrae, et vivit virtus eius, qui misit te in correctionem omnium animarum, quoniam non solum homines per te servient ei, sed et bestiae agri et iumenta et volatilia caeli et per virtutem tuam vivent in Nabuchodonosor et omni domo eius.
온 세상의 임금이신 네부카드네자르 님의 목숨을 걸고, 또 모든 생물을 관장하라고 주인님을 파견하신 그분의 능력을 걸고 말씀 올립니다. 주인님 덕분에, 사람들만 그분을 섬기는 것이 아닙니다. 들짐승과 집짐승과 하늘의 새들까지 주인님의 힘 덕분에 네부카드네자르 님과 그분의 온 집안 밑에서 살아가게 될 것입니다. (불가타 성경, 유딧기, 11장7)
Homo homini reservat iram et a Deo quaerit medelam?
인간이 인간에게 화를 품고서 주님께 치유를 구할 수 있겠느냐? (불가타 성경, 집회서, 28장3)
Exspectavimus pacem, et non est bonum, tempus medelae, et ecce formido".
평화를 바랐으나 좋은 일 하나 없고 회복할 때를 바랐으나 두려운 일뿐이다. (불가타 성경, 예레미야서, 8장15)
solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis, quae sunt praecepta carnis usque ad tempus correctionis imposita.
먹는 것과 마시는 것과 몸을 씻는 여러 가지 예식과 관련될 뿐입니다. 이 모든 것은 새 질서의 시대가 시작될 때까지만 부과된 외적인 법규일 따름입니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 9장10)
et me, si aliquid scripsissem aut dixissem quod a catholica fide dissentiret, paratum esse ad correctionem vel satisfactionem obtuli.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 2:5)
Revertimini ad iudicium, et de ipso iudice iudicate, qui talem iudicem quasi ad instructionem fidei et correctionem erroris instituistis;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 1:7)
"Educate, ait Apostolus, filios in disciplina et correctione Dei (Ephes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:14)
Poenitentia quippe, sive correctionis satisfactio, cum bona sint ita malum factum comitantur, ut non nisi ab eo nasci possint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:14)
si me igitur tui amoris spe frustratum dimiseris, me protinus mortem subire compellis, cui tua postea nullatenus poterit prodesse medela, et ita poteris homicida vocari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 12:6)
Ideoque ipsos credo suo potius arbitrio relinquendos quam eorum insistere correctioni quos a malis dictis ipsa natura prohibuit emendari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 4:5)
Haec, quae [in] physicalibus rationibus mihi narratis, vobis indiscussa relinquo, nullius medela responsionis adhibita.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 19:2)
Si talium quidem correctioni vellemus insistere et earum vitam et facta recolere, primitus nostrae vitae tempora pertransirent quam scribendi materia nobis deficeret copiosa.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:11)
Vix enim ipsarum in tantum exterius poteris mitigare rigorem, quod quietos fateantur se tibi concessuras amplexus vel optata patiantur te habere solatia, nisi modicae saltem coactionis medela praecedat ipsarum opportuna pudoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 11장: 농부들의 사랑 1:6)
Augmentare consuevit amorem mutatio facta vel facienda locorum, nec non correctiones et verbera, quae a parentibus patiuntur amantes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION