라틴어 문장 검색

Obtenebrentur stellae crepusculi eius; exspectet lucem, et non sit, nec videat palpebras aurorae,
그 밤은 새벽 별들도 어둠으로 남아 빛을 기다려도 부질없고 여명의 햇살을 보지도 말았으면. (불가타 성경, 욥기, 3장9)
'aurora' vel 'crepusculum matutinum' tempus quod ante solem est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 58715)
hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Aurorae facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurrientem!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:1)
Dixitque: " Dimitte me, iam enim ascendit aurora ". Respondit: " Non dimittam te, nisi benedixeris mihi ".
그가 “동이 트려고 하니 나를 놓아 다오.” 하고 말하였지만, 야곱은 “저에게 축복해 주시지 않으면 놓아 드리지 않겠습니다.” 하고 대답하였다. (불가타 성경, 창세기, 32장27)
Tuleruntque Asael et sepelierunt eum in sepulcro patris sui in Bethlehem. Et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri, qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.
그들은 아사엘을 메어다가 베들레헴에 있는 그의 아버지 무덤에 묻었다. 그런 다음 요압과 그의 부하들은 밤새도록 걸어서 동틀 무렵에 헤브론에 이르렀다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 2장32)
est sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus; de splendore post pluviam herba oritur de terra".
구름 끼지 않은 아침, 해가 떠오르는 그 아침의 햇살 같고 비 온 뒤의 찬란함, 땅에서 돋아나는 새싹과 같다.” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 23장4)
Et sic nos fecimus opus, et media pars nostrum tenebat lanceas ab ascensu aurorae, donec egrediantur astra.
우리는 이렇게 반수는 창을 잡고, 동이 틀 때부터 별이 나올 때까지 일을 하였다. (불가타 성경, 느헤미야기, 4장15)
Et, cum aurora illuxerit, et exierit sol super terram, accipite unusquisque vasa bellica vestra et exietis omnis vir potens extra civitatem et dabitis initium adversus eos tamquam descendentes in campum ad primam custodiam filiorum Assyriae; et non descendetis.
그리고 동이 트고 해가 땅 위에 솟아오르면 여러분은 저마다 무기를 들고, 건장한 남자들은 모두 성읍 밖으로 나가십시오. 그들에게 대장을 앞세워 아시리아인들의 전초를 향하여 평야로 내려가는 척하십시오. 그러나 내려가지는 마십시오. (불가타 성경, 유딧기, 14장2)
Postquam autem aurora orta est, suspenderunt caput Holofernis super murum; et accepit omnis vir arma sua, et exierunt secundum cohortes ad ascensiones montis.
동이 트자 사람들이 홀로페르네스의 머리를 성벽에 걸어 놓았다. 그리고 남자들은 모두 무기를 들고 부대별로 산악 지방 길목을 향하여 나갔다. (불가타 성경, 유딧기, 14장11)
Si dormiero, dicam: Quando consurgam? Et rursum exspectabo vesperam et replebor doloribus usque crepusculum.
누우면 ‘언제나 일어나려나?’ 생각하지만 저녁은 깊어 가고 새벽까지 뒤척거리기만 한다네. (불가타 성경, 욥기, 7장4)
Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis, nam sunt assueti terroribus umbrae mortis.
저들 모두에게는 아침도 암흑이니 암흑의 공포에 익숙하기 때문이네. (불가타 성경, 욥기, 24장17)
Numquid in diebus tuis praecepisti diluculo et assignasti aurorae locum suum,
너는 평생에 아침에게 명령해 본 적이 있느냐? 새벽에게 그 자리를 지시해 본 적이 있느냐? (불가타 성경, 욥기, 38장12)
cantabo et psalmum dicam Exsurge, gloria mea exsurge, psalterium et cithara excitabo auroram.
깨어나라, 나의 영혼아. 깨어나라, 수금아, 비파야. 나는 새벽을 깨우리라. (불가타 성경, 시편, 57장9)
Exsurge, psalterium et cithara excitabo auroram.
깨어나라, 수금아, 비파야. 나는 새벽을 깨우리라. (불가타 성경, 시편, 108장3)
Si sumpsero pennas aurora et habitavero in extremis maris,
제가 새벽놀의 날개를 달아 바다 맨 끝에 자리 잡는다 해도 (불가타 성경, 시편, 139장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION