라틴어 문장 검색

Mirantur domini et principes nostri, cum Christianae professionis sitis, cur tam crudeli martyrio exercitum Dei viventis interemistis, terram vero et regnum pertransire interdixistis, et variis calumniis eos affecistis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 4:4)
Qui cum anima nondum exspirata concidisset, [et] impetu facto in cubiculum ex suspicione medicus familiaresque continere atque volnus obligare coepissent, ipse suis manibus vulnus crudelissime divellit atque animo praesenti se interemit.
(카이사르, 아프리카 전기 88:6)
"nam cum fere iam tertia vigilia scrupulosa diligentia cunctae civitatis ostiatim singula considerans circumirem, conspicio istum crudelissimum iuvenem mucrone destricto passim caedibus operantem, iamque tres numero saevitia eius interemptos ante pedes ipsius spirantibusadhuc corporibus in multo sanguine palpitantes."
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:7)
ac ne hos quidem uoluntate ipsius interemptos putant, quorum tamen et priores post impetratam ueniam rebellauerant et Caesar libertis seruisque eius ferro et igni crudelem in modum enectis bestias quoque ad munus populi comparatas contrucidauerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 75장 3:2)
?sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israel, donec interimerent omne masculinum in Idumaea ?
요압과 온 이스라엘은 에돔 남자들을 모두 전멸시킬 때까지 여섯 달 동안 거기에 머물렀다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 11장16)
Mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi.
무자비하게도 변하신 당신, 당신 손의 그 완력으로 저를 핍박하십니다. (불가타 성경, 욥기, 30장21)
RES. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sun et odio crudeli oderunt me.
저의 원수들을 보소서, 많기도 한 그들. 저를 모질게도 미워합니다. (불가타 성경, 시편, 25장19)
Ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli,
다른 이들에게 네 명예를 넘겨주고 네 세월을 난폭한 자에게 빼앗기며 (불가타 성경, 잠언, 5장9)
Benefacit animae suae vir misericors; qui autem crudelis est, carnem suam affligit.
자애로운 사람은 자신을 이롭게 하고 무자비한 자는 제 몸을 해친다. (불가타 성경, 잠언, 11장17)
Curat iustus iumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia.
의인은 제 가축의 욕구까지 알지만 악인은 그 자비마저 잔인하다. (불가타 성경, 잠언, 12장10)
Semper iurgia quaerit malus; angelus autem crudelis mittetur contra eum.
악인은 반란만을 꾀하다가 잔인한 사신의 방문을 받는다. (불가타 성경, 잠언, 17장11)
Et Dominus non tardabit, et Fortissimus non habebit in illis patientiam, donec contribulet dorsum crudelium
그분께서 의로운 자들의 송사를 듣고 판결해 주신다. 주님께서는 머뭇거리시거나 악인들을 참아 주지 않으신다. 무자비한 자들의 허리를 부러뜨리시고 (불가타 성경, 집회서, 35장22)
Ecce dies Domini venit, crudelis et indignationis plenus et irae furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores eius conteret de ea.
보라, 주님의 날이 온다. 무자비한 그날이 진노와 격분과 함께 땅을 황폐하게 만들고 그 죄인들을 땅에서 절멸시키러 온다. (불가타 성경, 이사야서, 13장9)
Et tradam Aegyptios in manu domini crudelis, et rex fortis dominabitur eorum ", ait Dominus, Deus exercituum.
내가 이집트인들을 냉혹한 군주의 손에 넘겨 포악한 임금이 그들을 다스리게 하리라. 주 만군의 주님의 말씀이다. (불가타 성경, 이사야서, 19장4)
arcum et acinacem arripiet, crudelis est et non miserebitur; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, praeparati quasi vir ad proelium adversum te, filia Sion ".
그들은 활과 창을 움켜쥐고 있는데 잔인하고 무자비하다. 그들은 바다처럼 고함을 지르며 말을 타고 달려온다. 딸 시온아, 그들이 너를 치려고 전사처럼 전열을 갖추고 있다.” (불가타 성경, 예레미야서, 6장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION