라틴어 문장 검색

Quidquid enim secretum alicuius fidei mulieris iniungitur, eius penitus videtur urere intrinseca, nisi primitus iniuncta sibi damnose secreta revelet.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 42:4)
dum militis exuit actus, Damnose compensat in hac quod perdit in armis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:11)
Assiduus fomes scelerum carnisque tiranus, Peccati stimulus, delicti flamma, reatus Principium, predo nostre racionis et hostis, In tantam pugne rabiem bellique furores Currit, in auxilium cuius mouet arma Reatus, Velle malum, Calor illicitus, damnosa Voluptas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:1)
Jam mea oratio chartulae tuae [0460B] mentis inscripsit, qualiter otii damnosa pernicies Venerem educavit emphaticam, qualiter diluviosi potus inundatio venenosum patrat incendium;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:63)
quod damnosius damnum?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:19)
Quadam ergo admiratione fatigor, cur in damnatione illius qui nos [0479A] caeteris damnosius damnificare contendit, lacrymarum diluvium non valeas refrenare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:15)
- Tankradus damnosa Christianis praesidia destruit, et oblata sibi ab hostibus munera prudenter reponit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 51:2)
Saltatrices tonsae, et crispantes pueri coma, epulantium cruditas, edentium ructus, ebriorum sitis, hesterna crapula, hodierna temulentia, repleta vomitu bibentium pocula majore odore ebrietatis, quam si recentia tantum vina flagrarent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:31)
Aliis cruditas vocem simul rapuit et sensum:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 5:13)
et si aliquibus cruditas noxia non fuit, his ruinam fecit ebrietas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 5:14)
Helluones enim aut distenduntur cruditate usque ad periculum, aut plerumque solvuntur visceribus exinanitis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 2:16)
Nunc autem dum paulatim descendit esca, famem et cruditatem naturalis temperat providentia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:13)
Intemperantia enim accendit libidinem, cruditatem generat, corruptelam creat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:3)
et populi omnes, aviditate semper insectari praeterita, ut damnosa et noxia, in laudes eius studiis miris accendebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 1:2)
Fertur enim recenti calce cubiculi illiti ferre odorem noxium nequivisse, vel extuberato capite perisse succensione prunarum immensa, aut certe ex colluvione ciborum, avida cruditate distentus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION