라틴어 문장 검색

Domus autem cum aedificaretur, lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est; et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo, cum aedificaretur.
집은 채석장에서 다듬은 돌로 지었다. 그래서 그것을 지을 때에, 망치나 정이나 그 어떤 쇠 연장 소리도 그 집에서는 들리지 않았다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 6장7)
[0466C] Hunc dolor, hunc risus, jocus hunc, moeror tenet illum, Hic gemit, hic ridet, dolet hic, dum dedolet ille.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:18)
(scilicet ergo phrygionibus aut fabris negotium istud dandum fuisse atque ita opera cuiusque artis permutanda, si uellem calumniis uestris uitare, ut faber mihi piscem euerreret, ut piscator mutuo lignum dedolaret.
(아풀레이우스, 변명 27:4)
"Sic aiens crystallo dedolatum vasculum, insuper ei graviora comminata, tradidit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:102)
Nec me montis excelsi tantum arduum fatigabat iugum, nec saxeas tantum sudes incursando contribam ungulas, verum fustium quoque crebris ictibus prolixe dedolabar, ut usque plagarum mihi medullaris insideret dolor;
(아풀레이우스, 변신, 7권 15:4)
At vero adulter, I bellissimus ille pusio, inclinatam dolio pronam uxorem fabri superincurvatus secure dedolabat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:16)
Haec eorumque similia pedamenta post putationem retractanda sunt, partesque eorum putres dedolandae acuendaeque;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 1:5)
Mitior inplicitas Alcon secat enterocelas Fractaque fabrili dedolat ossa manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXXIV3)
fatalis crusti ad negotium respexit Aeneae, cui hic erat finis laborum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1151)
'crustum' autem et 'crusta'. neutraliter dicimus de his quae comedi possunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1152)
cum vero 'crustum' dicimus, edulium aliquid significamus, partem panis vel placentae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3603)
ipse in septimo "orbem fatalis crusti", Horatius "dant crustula blandi doctores", Iuvenalis "nos cola- phum incutimus lambenti crustula servo".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3604)
Consumptis hic forte aliis ut vertere morsus exiguam in Cererem penuria adegit edendi et violare manu malisque audacibus orbem fatalis crusti patulis nec parcere quadris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 7:2)
securim capiam ancipitem, atque hunc senem osse fini dedolabo assulatim viscera.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2168)

SEARCH

MENU NAVIGATION