라틴어 문장 검색

Illic curruca novercam exuens, materno pietatis ubere, alienam cuculi prolem adoptabat in filium;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:112)
Sic enim, quod a vobis scilicet abest, pleraeque istae prodigiosae mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et extinguere cum periculo quoque aversi corruptique lactis laborant, tamquam pulcritudinis sibi insignia devenustet, quod quidem faciunt eadem vecordia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur ut fetus quoque ipsi, in corpore suo concepti, aboriantur, ne aequor illud ventris inrugetur ac de gravitate oneris et labore partus fatiscat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 9:1)
tum Praenestinus salso multoque fluentiexpressa arbusto regerit convicia, durusvindemiator et invictus, cui saepe viatorcessisset magna conpellans voce cuculum.
(호라티우스의 풍자, 1권, 07장14)
verum ubi vementi magis est commota metu mens, consentire animam totam per membra videmus sudoresque ita palloremque existere toto corpore et infringi linguam vocemque aboriri, caligare oculos, sonere auris, succidere artus, denique concidere ex animi terrore videmus saepe homines;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:8)
tum Praenestinus salso multoque fluenti expressa arbusto regerit convicia, durus vindemiator et invictus, cui saepe viator cessisset magna conpellans voce cuculum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Rupilii et Persii rixam facete describit.14)
at etiam cubat cuculus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 2131)
Cano capite te cuculum uxor ex lustris rapit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 2169)
Tua quidem, cucule, causa!
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 435)
Quid fles, cucule?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 1162)
ibi ille cuculus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 114)

SEARCH

MENU NAVIGATION