라틴어 문장 검색

Et ait David ad Achimelech sacerdotem: " Rex praecepit mihi negotium et dixit: "Nemo sciat rem, propter quam a me missus es, et cuiusmodi tibi praecepta dederim"; pueris vero condixi in illum et illum locum.
다윗이 아히멜렉 사제에게 대답하였다. “임금님께서 나에게 어떤 일을 맡기시면서, ‘내가 너에게 맡겨 보내는 이 일을 아무도 눈치채게 해서는 안 된다.’ 하고 당부하셨습니다. 그래서 제 부하들과 이곳 어느 지점에서 만나기로 약속해 놓은 것입니다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 21장3)
Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die; a tempore usque ad tempus comedes illud.
네가 먹는 음식은 저울로 달아 하루에 스무 세켈씩, 시간을 정해 놓고 먹어라. (불가타 성경, 에제키엘서, 4장10)
Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te ".
그러나 우리가 그들의 비위를 건드릴 것은 없으니, 호수에 가서 낚시를 던져 먼저 올라오는 고기를 잡아 입을 열어 보아라. 스타테르 한 닢을 발견할 것이다. 그것을 가져다가 나와 네 몫으로 그들에게 주어라.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 17장27)
Dixit autem Eliseus: " Audite verbum Domini. Haec dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei statere uno in porta Samariae ".
엘리사가 말하였다. “주님의 말씀을 들으십시오. 주님께서 이렇게 말씀하셨습니다. ‘내일 이맘때에 사마리아 성문에서 고운 밀가루 한 스아가 한 세켈, 보리 두 스아가 한 세켈 할 것이다.’” (불가타 성경, 열왕기 하권, 7장1)
Et egressus populus diripuit castra Syriae; factusque est modius similae statere uno, et duo modii hordei statere uno iuxta verbum Domini.
그러자 백성은 나가서 아람군 진영을 털었다. 그리하여 주님의 말씀대로 고운 밀가루 한 스아가 한 세켈, 보리 두 스아가 한 세켈 하였다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 7장16)
Factumque est secundum sermonem viri Dei, quem dixerat regi, quando ait: " Duo modii hordei statere uno erunt, et modius similae statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samariae ";
그때에 하느님의 사람은 임금에게 이렇게 말했었다. “내일 이맘때에 사마리아 성문에서 보리 두 스아가 한 세켈, 고운 밀가루 한 스아가 한 세켈 할 것입니다.” (불가타 성경, 열왕기 하권, 7장18)
Cum igitur certum sit multos amicitiae similitudine falli, expone, quaeso, cuiusmodi amicitias cavere, quas appetere, colere et conservare debeamus.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:8)
cum cuiusmodi nec cibum sumite."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 4:4)
Ubi etiam tigridum milia multa cernuntur, feraeque bestiae plures, quae cuiusmodi solent capi commentis, dudum nos meminimus rettulisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 50:3)
"Postquam vos enim fortissimis viribus cunctis ablatis castra nostra remeastis, immixtus ego turbelis popularium dolentique atque indignanti similis arbitrabar super investigatione facti cuiusmodi consilium caperent, et an et quatenus latrones placeret inquiri, renuntiaturus vobis, uti mandaveratis, omnia."
(아풀레이우스, 변신, 7권 1:5)
Sed cuiusmodi declinatio esse ista debeat qualisque ad adiuvandum digressio et in quanta voluntatis amici iniquitate, non dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 15:1)
Sed Epicurus, cuiusmodi homost, non inscitia videtur partem istam synlogismi praetermisisse, neque id ei negotium fuit, synlogismum tamquam in scholis philosophorum cum suis numeris omnibus et cum suis finibus dicere, sed profecto, quia separatio animi et corporis in morte evidens est, non est ratus necessariam esse eius admonitionem,
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VIII 7:1)
inibi color spadix cuiusmodi sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 1:2)
Quis et cuiusmodi fuerit qui in proverbio fertur equus Seianus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 1:1)
Si, inquit, ego te nunc rogem ut mihi dicas et quasi circumscribas verbis cuiusmodi ' homo ' sit, non, opinor, respondeas hominem esse te atque me.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION