라틴어 문장 검색

Boemundus, Tankradus, Robertus Flandrensis, Robertus de Northmannia, una cum duce Godefrido in loco decreto pariter convenerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 122:4)
Sueridus et Colias, Gothorum optimates, una cum suis prius recepti, cur rebellaverint, et caesis Hadrianopolitanis, Fritigerno se adiunxerint, ad diripiendas Thracias conversi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장1)
“Homo igitur, laboris fatigationem una cum Christo pro nobis cruci affixo perferens, operatur quodam modo simul cum Dei Filio ad generis humani redemptionem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 131:16)
Denique multa vides, quibus et color et sapor una reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:7)
Hlotharium vero filium suum in Italiam misit, cum quo Walahum monachum propinquum suum, fratrem videlicet Adalhardi abbatis, et Gerungum ostiariorum magistrum una direxit, quorum consilio et in re familiari et in negotiis ad regni commoda pertinentibus uteretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 282:2)
Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
그들은 주 하느님께서 저녁 산들바람 속에 동산을 거니시는 소리를 들었다. 사람과 그 아내는 주 하느님 앞을 피하여 동산 나무 사이에 숨었다. (불가타 성경, 창세기, 3장8)
Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias.
므투셀라를 낳은 다음, 에녹은 삼백 년을 하느님과 함께 살아가면서 아들딸들을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장22)
ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus.
에녹은 하느님과 함께 살다가 사라졌다. 하느님께서 그를 데려가신 것이다. (불가타 성경, 창세기, 5장24)
Hae sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generatione sua; cum Deo ambulavit.
노아의 역사는 이러하다. 노아는 당대에 의롭고 흠 없는 사람이었다. 노아는 하느님과 함께 살아갔다. (불가타 성경, 창세기, 6장9)
Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii.
노아는 아들들과 아내와 며느리들과 함께 홍수를 피하여 방주로 들어갔다. (불가타 성경, 창세기, 7장7)
In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Cham et Iapheth filii eius, uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam.
바로 그날, 노아는 자기 아들 셈과 함과 야펫, 자기 아내, 그리고 세 며느리와 함께 방주로 들어갔다. (불가타 성경, 창세기, 7장13)
Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca.
그분께서는 사람뿐 아니라 짐승과 기어 다니는 것들과 하늘의 새들까지, 땅에 사는 모든 생물을 쓸어버리셨다. 이렇게 그것들은 땅에서 쓸려 가 버렸다. 노아와, 그와 함께 방주에 있는 사람과 짐승만 남았다. (불가타 성경, 창세기, 7장23)
Recordatus autem Deus Noe cunctorumque animantium et omnium iumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae.
그때에 하느님께서 노아와, 그와 함께 방주에 있는 모든 들짐승과 집짐승을 기억하셨다. 그리하여 하느님께서 땅 위에 바람을 일으키시니 물이 내려갔다. (불가타 성경, 창세기, 8장1)
Egressus est ergo Noe et filii eius, uxor illius et uxores filiorum eius cum eo.
노아는 아들들과 아내와 며느리들과 함께 밖으로 나왔다. (불가타 성경, 창세기, 8장18)
Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt.
땅의 모든 짐승과 하늘의 모든 새와 땅바닥을 기어 다니는 모든 것과 바다의 모든 물고기가 너희를 두려워하고 무서워할 것이다. 이것들이 너희의 손에 주어졌다. (불가타 성경, 창세기, 9장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION