라틴어 문장 검색

milvum ac vulturem iuxta genus suum
검은 솔개와 각종 솔개, (불가타 성경, 레위기, 11장14)
ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum
새매와 검은 솔개와 각종 말똥가리, (불가타 성경, 신명기, 14장13)
Semitam ignoravit avis rapax, nec intuitus est eam oculus vulturis.
그 길은 어떤 맹금도 알지 못하고 어떤 매의 눈도 본 적이 없으며 (불가타 성경, 욥기, 28장7)
Sed Platone parvulo dormiente in cunis, mel apes inseruerunt ejus labiis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:3)
VII. Alter quoque totidem erroribus involutus, tres in Deo proprietates, secundum quas tres distinguntur personae, tres essentias diversas ab ipsis personis, et ab ipsa divinitatis natura constituit, ut scilicet paternitas Dei, vel filiatio sive processio, res quaedam sint tam ab ipsis personis, quam ab ipso Deo diversae, qui etiam Dominum Jesum in corpore, more aliorum hominum crevisse denegat, et ejus longitudinis corpus in utero matris, vel in cunis exstitisse, cujus postmodum fuit in cruce.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 27:1)
Hoc igitur opus fastidire non audeant qui adhuc nutricum uagientes in cunis, inferioris discipline lactantur uberibus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:6)
Nonne ea quae in puerilibus [0451C] cunis poeticae disciplinae discutiuntur, altiori distinctionis lima, senior philosophiae tractatus eliminat?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:4)
Tityi quoque viscera reparandis fecunda suppliciis, quae vultur immanis sine ullo fine depascitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 4:5)
Videtur enim lex quaedam vitae melioris hunc invenem a nobilibus cunis ad usque spiritum comitata supremum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 1장 4:1)
per vulturem naturae vocabulum pandunt, quia mares nullos posse inter has alites inveniri, rationes memorant physicae, perque speciem apis mella conficientis, indicant regem, moderatori cum iucunditate aculeos quoque innasci debere his rerum insignibus ostendentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 11:2)
Sicut aliquando dimicaturi Macedones cum Illyriis, regem adhuc infantem in cunis locavere post aciem, cuius metu ne traheretur captivus, adversos fortius oppresserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 3:2)
Pro cane stat miluus, stat uultur, stat lupus.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et oue 5:4)
"et mortem asinus quam quidem meruit, et illa morsus ferarum, cum vermes membra laniabunt, et ignis flagrantiam, cum sol nimis caloribus inflammarit uterum, et patibuli cruciatum, cum canes et vultures intima protrahent viscera."
(아풀레이우스, 변신, 6권 9:10)
Videtur quidem hoc perinde esse ac siquis descendentem faciat Spiritum Sanctum in specie non columbae sed vulturis aut corvi, aut ex navi ecclesiae erigeret vexillum piratarum et assassinorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:8)
Uultur dum satur est modis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 38:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION