라틴어 문장 검색

Quis enim potest melius vel cunctationem meam regere vel ignorantiam instruere?
누가 진실로 제 망설임을 더 잘 다스리고 제 무지를 더 잘 가르칠 수 있겠습니까? (소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 1:1)
Horum itaque maxime suggestionibus, sicut postmodum deprehensum est, senex ille perturbatus impudenter mihi interdixit inceptum glosandi opus in loco magisterii sui amplius exercere, hanc videlicet causam pretendens, ne si forte in illo opere aliquid per errorem ibi scriberem, utpote rudis adhuc in hoc studio, ei deputaretur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE EIUS QUOQUE IN EUM 1:4)
Considerabam et plangebam quam inutilem et miseram vitam ducerem, et quam infructuose tam mihi quam aliis viverem, et quantum antea clericis profecissem et quod nunc, eis propter monachos dimissis, nec in ipsis nec in monachis aliquem fructum haberem, et quam inefficax in omnibus inceptis atque conatibus meis redderer;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 3:1)
Praeterea valentiae alicuius vel probitatis mulier non debet aliquem hac intentione amare, ut propter assueta vaniloquia vulgi et insidiantium suspectos rumores retro ab incepti amoris tramite cedat, et malorum ex hoc voluntas optatum capiat effectum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 5:5)
Nam si propter variationes eum viderit ab incepto desistere vel mulieris statum sinistris rumoribus diffamare vel suam in pecuniae promissione fiduciam ponere, praesumere debet quod non sit fidus amator.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 20:10)
Mundi namque partes plurimas circuivi ac diligenti examinatione disquirens aliquem reperire non potui, qui mulierem aliquam se asserat invenisse, quae sponte non oblata instanti postulatione non exigat, et si oblata vel exacta plenaria munera non agnoscat, quae ab amore non retardet incepto.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:7)
de illis esse de quibus, quod non sint eligendi, nulla potest esse cunctatio, ut turpes, avari, ambitiosi, criminosi, nullam fecimus mentionem.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:6)
de eius fide ulterius nulla tibi debet esse cunctatio;
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:7)
cunctatio semper absit, studium semper assit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 1:2)
Nulla proinde sit inter amicos cunctatio, simulatio nulla, quae maxime repugnat amicitiae.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:47)
nam precibus eos ab incepto avertere prorsus diffidebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 66:8)
- Consilium inclusi cujusdam super negotio incepto.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 13:2)
Sed nihil congregatas nationes metuens, iter inceptum continuare non dubito;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:8)
Attamen crastina luce exorta, dux Baldewinus in Domino Jesu confortatus, iter inceptum pergit, quousque ad locum multitudinis adversariorum perventum est, ubi omnes vires illorum, sicut audierat, in occursum sibi paratae erant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:8)
Nam si in bonis initiis periculum est propter duplicia mala, multo maiuspericulum in aliis tibi rebus male inceptis versatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 75:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION