라틴어 문장 검색

Si oberrantem igitur mulier talis tenere cupit amantem suum, ei studeat celare propositum et animi cogitationem penitus occultare, ac cauta illi simulatione demonstret quod ex amoris turbatione ipsius non sit animus concitatus, sed patienter quod agit amator ac quiete se tolerare confingat;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:8)
Amans quid cupiat scit, quid sapiat non vidit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 015)
"Nihil amantibus durum est, nullus difficilis cupienti labor."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:201)
In talibus amor, quum non possit sua solatia capere, immoderata suscipit incrementa et in immanium lamenta poenarum deducit amantes, quia 'Nitimur in vetitum cupimus semperque negatum'.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 2:7)
Verus amans alterius nisi suae coamantis ex affectu non cupit amplexus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 23:5)
Ad haec qui coamantis fidem atque affectum vera cupit indagatione cognoscere, cautissime et subtiliter simulare debet amanti quod alterius concupiscat amplexus, et eius ultra solitum incipiat frequentare viciniam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:15)
Et certe hoc cupio mulieribus indicare, quod multum probitati feminae videtur derogari, si talem ulterius admittat amantem, qui novum fuerit expertus amorem;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:2)
volucrum sic turba recentum, cum reducem longo prospexit in aere matrem, ire cupit contra summique e margine nidi exstat hians, iamiamque cadat, ni pectore toto obstet aperta parens et amantibus increpet alis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권202)
Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt ad hauriendam aquam; et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui.
그런데 미디안의 사제에게는 딸이 일곱 있었다. 이들이 그곳으로 와서 물을 길어 구유에 채우고서는 아버지의 양 떼에게 물을 먹이려 하였다. (불가타 성경, 탈출기, 2장16)
Perrexeruntque ad Iosue, qui tunc morabatur in castris Galgalae, et dixerunt ei atque omni simul Israeli: " De terra longinqua venimus pactum vobiscum facere cupientes ". Responderuntque viri Israel ad Hevaeos atque dixerunt:
그들은 길갈 진영으로 여호수아를 찾아가서, 그와 이스라엘 사람들에게 말하였다. “저희는 먼 고장에서 왔습니다. 이제 저희와 계약을 맺어 주십시오.” (불가타 성경, 여호수아기, 9장6)
Hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israel et advenis, qui habitant inter eos, ut fugeret ad eas, qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam.
이것이 이스라엘의 모든 자손이든 그들 가운데에서 나그네살이하는 이방인이든, 실수로 사람을 쳐 죽인 자는 누구든지 그곳으로 피신할 수 있도록 지정된 성읍들이다. 살인자가 공동체 앞에 서기 전에 피의 보복자 손에 죽는 일이 있어서는 안 된다. (불가타 성경, 여호수아기, 20장9)
Dixitque ei armiger suus: " Fac omnia, quae placent animo tuo. Perge quo cupis; ego ero tecum ubicumque volueris ".
무기병은 그에게 “무엇이든 마음 내키시는 대로 하십시오. 왕자님께서 먼저 실행하십시오. 저야 왕자님께서 결정하신 대로 따를 뿐입니다.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장7)
Surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris et dereliquerunt tentoria sua et equos et asinos, castra, sicut erant; fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes.
해 질 녘에 일어나 천막과 군마와 나귀들을 버리고 진영을 그대로 둔 채, 목숨을 구하려고 도망쳤던 것이다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 7장7)
Domus enim, quam aedificare cupio, magna est; magnus est enim Deus noster super omnes deos.
우리 하느님께서는 어떤 신보다 크신 분이시므로, 내가 지을 하느님의 집도 커야 합니다. (불가타 성경, 역대기 하권, 2장4)
ut parentur mihi ligna plurima; domus enim, quam cupio aedificare, magna erit nimis et inclita.
나무를 많이 준비할 수 있을 것입니다. 내가 지으려는 하느님의 집은 크고 웅장합니다. (불가타 성경, 역대기 하권, 2장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION