라틴어 문장 검색

"curramus praecipites et dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem."
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X36)
quis cuncta paventi nuntius, an facili te praetermiserit unda Lucani rabida ora maris, num torta Charybdis fluctuet aut Siculi populatrix virgo profundi, quos tibi currenti praeceps gerat Hadria mores, quae pax Carpathio, quali te subvehat aura Doris Agenorei furtis blandita iuvenci?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri27)
Dicta erat aegra mihi - praeceps amensque cucurri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 11a19)
Vox est ubi cognita fidae coniugis, ad vocem praeceps amensque cucurri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:16)
"Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod pauperis hic meritum, si curet nocte togatus currere, cum praetor lictorem impellat et ire praecipitem iubeat dudum vigilantibus orbis, ne prior Albinam et Modiam collega salutet?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III53)
o gloria, vincitur idem nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus mirandusque cliens sedet ad praetoria regis, donec Bithyno libeat vigilare tyranno, finem animae, quae res humanas miscuit olim, non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor anulus, i demens et saevas curre per Alpes, ut pueris placeas et declamatio fias!
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X70)
Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terram
그가 눈을 들어 보니 자기 앞에 세 사람이 서 있었다. 그는 그들을 보자 천막 어귀에서 달려 나가 그들을 맞으면서 땅에 엎드려 (불가타 성경, 창세기, 18장2)
Ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero; qui festinavit et coxit illum.
그러고서 아브라함이 소 떼가 있는 데로 달려가 살이 부드럽고 좋은 송아지 한 마리를 끌어다가 하인에게 주니, 그가 그것을 서둘러 잡아 요리하였다. (불가타 성경, 창세기, 18장7)
Cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia, quae evenerant.
그 소녀는 달려가서 어머니 집 식구들에게 이 일을 알렸다. (불가타 성경, 창세기, 24장28)
Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei; complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem omnibus, quae evenerant,
라반은 자기 누이의 아들 야곱이 왔다는 소식을 듣고, 그에게 달려 나가 그를 껴안고 입 맞추고는 집으로 데리고 들어갔다. 야곱이 라반에게 자기의 일을 모두 들려주자, (불가타 성경, 창세기, 29장13)
Currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum; stringensque collum eius osculatus est eum, et fleverunt.
그러자 에사우가 야곱에게 달려와서 그를 껴안았다. 에사우는 야곱의 목을 끌어안고 입 맞추었다. 그들은 함께 울었다. (불가타 성경, 창세기, 33장4)
cucurrit puer et nuntiavit Moysi dicens: " Eldad et Medad prophetant in castris ".
한 소년이 달려와서, “엘닷과 메닷이 진영에서 예언하고 있습니다.” 하고 모세에게 알렸다. (불가타 성경, 민수기, 11장27)
Quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam congregationem, quam iam vastabat plaga, obtulit thymiama et expiavit pro populo;
아론은 모세가 말한 대로 향로를 들고 공동체 가운데로 뛰어갔다. 백성 사이에서는 이미 재앙이 시작되고 있었다. 그는 향을 넣고 백성을 위하여 속죄 예식을 거행하였다. (불가타 성경, 민수기, 17장12)
Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecto tuo per circuitum, ne adducas sanguinem super domum tuam et sis reus, labente aliquo in praeceps ruente.
너희는 새 집을 지을 경우, 옥상에 난간을 만들어야 한다. 그래야 누가 옥상에서 떨어지더라도, 너희 집에는 그 피에 대한 책임이 없을 것이다. (불가타 성경, 신명기, 22장8)
Misit ergo Iosue ministros, qui currentes ad tabernaculum illius reppererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum simul;
여호수아가 심부름꾼들을 보냈다. 그들이 그 천막으로 달려가 보니 과연 천막 안에 그것들이 숨겨져 있었는데, 밑에는 은이 있었다. (불가타 성경, 여호수아기, 7장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION