라틴어 문장 검색

"Quaecumque itaque commisero huius religiosi pectoris tui penetralibus, semper haec intra consaeptum clausa custodias oro, et simplicitatem relationis meae tenacitate taciturnitatis tuae remunerare."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:11)
Hannibal, postquam est nuntiatum milites regios in vestibulo esse, postico, quod devium maxime atque occultissimi exitus erat, fugere conatus, ut id quoque occursu militum obsaeptum sensit et omnia circa clausa custodiis dispositis esse venenum, quod multo ante praeparatum ad tales habebat casus, poposcit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 606:1)
Quae vero septentrionalis meruerunt portae custodiam, semper clausis morantur ianuis et extra palatii terminos nihil aspiciunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 14:5)
Quae autem septentrionalis custodiae mancipantur et clausa semper porta morantur, sunt illae feminae quae nemini pulsanti aperiunt, sed denegant ad amoris palatium cunctis ingressum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 16:4)
Si vero laxitas permittit, e litore scopulos, qui praecipue verbenis algae vestiuntur, non erit alienum per stagni spatia disponere, et quantum comminisci valet hominis ingenium, repracsentare faciem maris, ut clausi quam minime custodiam sentiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 6:3)
custodia muri summovet infestos clausaque porta Getas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1423)
Qui tradidit in manu Ioseph universos vinctos, qui in custodia tenebantur, et, quidquid ibi faciendum erat, ipse faciebat,
전옥은 감옥에 있는 모든 죄수를 요셉의 손에 맡기고, 그곳에서 하는 모든 일을 요셉이 처리하게 하였다. (불가타 성경, 창세기, 39장22)
Et princeps satellitum tradidit eos Ioseph, qui ministrabat eis. Aliquantulum temporis illi in custodia tenebantur.
경호대장은 요셉을 시켜 그들을 시중들게 하였다. 이렇게 그들은 얼마 동안 갇혀 있었다. (불가타 성경, 창세기, 40장4)
Tradidit ergo illos custodiae tribus diebus.
그러고 나서 그들을 사흘 동안 감옥에 가두었다. (불가타 성경, 창세기, 42장17)
Si quis commendaverit amico pecuniam aut vasa in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint, si invenitur fur, duplum reddet.
어떤 사람이 이웃에게 돈이나 물건을 지켜 달라고 맡겼다가 그 집에서 도둑을 맞았을 경우, 그 도둑이 잡히면 도둑은 그것을 갑절로 배상해야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 22장6)
Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem vel omne iumentum ad custodiam, et mortuum fuerit aut fractum vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit,
어떤 사람이 이웃에게 나귀나 소나 양이나 그 밖의 어떤 가축이든 지켜 달라고 맡겼는데, 죽거나 다치거나 아무도 보지 않는 사이에 없어졌을 경우, (불가타 성경, 탈출기, 22장9)
Qui intraverit domum, quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum;
그 집을 잠가 둔 동안, 그 안에 들어가는 이는 저녁때까지 부정하게 된다. (불가타 성경, 레위기, 14장46)
Miseruntque eum in custodiam, donec nossent quid iuberet Dominus.
사람들은 주님의 분부에 따라 결정을 내리려고 그를 가두어 두었다. (불가타 성경, 레위기, 24장12)
Porro Levitae per gyrum habitaculi testimonii figent tentoria, ne fiat indignatio super congregationem filiorum Israel, et excubabunt in custodiis habitaculi testimonii ".
레위인들은 증언판을 모신 성막 둘레에 진을 쳐야 한다. 그래야 이스라엘 자손들의 공동체에게 진노가 내리지 않을 것이다. 이렇게 레위인들은 증언판을 모신 성막을 지키는 일을 해야 한다.” (불가타 성경, 민수기, 1장53)
Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erat super excubitores custodiae sanctuarii.
레위인들의 최고 수장은 아론 사제의 아들 엘아자르였는데, 그는 성소에서 임무를 수행하는 이들의 감독이었다. (불가타 성경, 민수기, 3장32)

SEARCH

MENU NAVIGATION