라틴어 문장 검색

Et misit Ozias Betomesthaim et Bemen et Chobam et Cholam in omnem finem Israel, qui renuntiarent de his rebus, quae consummata erant, et ut omnes in hostes effunderentur in interfectionem eorum.
우찌야는 배토메스타임, 코바, 콜라를 비롯하여 유다 전역에 사람들을 보내어, 그때까지 일어난 일을 알리고 모두 적들에게 돌진하여 그들을 몰살시키라고 하였다. (불가타 성경, 유딧기, 15장4)
Et accessistis ad me vos omnes atque dixistis: "Mittamus viros ante nos, qui considerent terram et renuntient de itinere, per quod debeamus ascendere, et de civitatibus, ad quas pergere".
그러나 너희는 모두 나에게 가까이 와서 말하였다. ‘우리보다 앞서 사람들을 보내어 저 땅을 정찰한 다음, 우리가 올라가야 할 길과 들어가야 할 성읍들에 관하여 보고하게 합시다.’ (불가타 성경, 신명기, 1장22)
" Praesto sum ", ait ei: " Vade et vide, si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur ". Missus de valle Hebron venit in Sichem;
이스라엘이 그에게 말하였다. “가서 네 형들이 잘 있는지, 양들도 잘 있는지 보고 나에게 소식을 가져오너라.” 이렇게 해서 그는 요셉을 헤브론 골짜기에서 떠나보냈다. 요셉이 스켐에 도착하였다. (불가타 성경, 창세기, 37장14)
et mittens illos in Bethlehem dixit: " Ite et interrogate diligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum ".
그들을 베들레헴으로 보내면서 말하였다. “가서 그 아기에 관하여 잘 알아보시오. 그리고 그 아기를 찾거든 나에게 알려 주시오. 나도 가서 경배하겠소.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 2장8)
Et introiens Thobias renuntiavit Thobi patri suo et dixit ei: " Ecce inveni hominem ex fratribus nostris, de filiis Israel, qui eat mecum ". Et dixit illi: " Roga mihi hominem, ut sciam quid sit genus eius, et ex qua tribu sit et an fidelis sit, ut eat tecum, fili ".
토비야는 집으로 들어가서 아버지 토빗에게, “우리의 동포, 이스라엘 자손 한 사람을 발견하였습니다.” 하며 사정 이야기를 하였다. 그러자 토빗이 말하였다. “얘야, 그 사람을 불러오너라. 그의 집안이 어떠하고 그가 무슨 지파 출신이며, 너와 함께 갈 만큼 믿을 수 있는 사람인지 알아보아야겠다.” (불가타 성경, 토빗기, 5장9)
hunc metuebam, ne meae uxori renuntiaret de palla et de prandio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 3113)
Renuntia mihi de eo, si forte talem mihiadquisiero!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 16:46)
qui renuntient Timino de viris fortissimis.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM60)
postea quam mihi renuntiatum est de obitu Tulliae, filiae tuae, sane quam pro eo ac debui, graviter molesteque tuli communemque eam calamitatem existimavi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 1:1)
Papirio, filio consulis, ambigi de auspicio renuntiaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 588:2)
Sapiens autem a nullo contemnitur, magnitudinem suam novit nullique tantum de se licere renuntiat sibi et omnis has, quas non miserias animorum sed molestias dixerim, non vincit sed ne sentit quidem.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 55:4)
Quid enim Thales ille princeps physicorum sciscitanti Croeso de divinitate certum renuntiavit, commeatus deliberandi saepe frustratus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 8:2)
consules, quo die magistratum inierunt, ex senatus consulto cum circa omnia fana, in quibus lectisternium maiorem partem anni esse solet, maioribus hostiis immolassent, inde preces suas acceptas ab diis immortalibus ominati, senatui rite sacrificatum precationemque de bello factam renuntiarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 320:1)
in quinque et triginta senatores trecentosque amplius equites R. tanta facilitate animaduertit, ut, cum de nece consularis uiri renuntiante centurione factum esse quod imperasset, negaret quicquam se imperasse, nihilo minus rem comprobaret, affirmantibus libertis officio milites functos, quod ad ultionem imperatoris ultro procucurrissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 29장 2:5)
Satis, opinor, implevimus ordinem, quot et quibus modis spectacula idololatrian committant, de originibus, de titulis, de apparatibus, de locis, de artificiis, quo certi simus nulla ex parte competere nobis ea, qui bis idolis renuntiamus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 13장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION