라틴어 문장 검색

Omnes enim qui corporis dediti passionibus hujusmodi, et voluptatibus indulgent suis, disceptatorem verbi, doctoremque virtutis quadam exsecratione declinant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:17)
Qui cum semel umbraticis lucris, et inhiandae undique pecuniae sese dediderint, litigare frustra quoslibet innocentes hortantur, et ad defendendam causam admissi, quod raro contingit, suscepti nomen et vim negotii sub ore disceptatoris inter ipsos conflictuum articulos instruuntur, circumlocutionibus indigestis ita scatentes, ut in colluvione taeterrima audire existimes ululabili clamore Thersiten.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 15:1)
nulla domus unquam clausa erat nec erat patris familias tam absconditum secretum, quin eo tempestiue Crates interueniret, litium omnium et iurgiorum inter propinquos disceptator atque arbiter;
(아풀레이우스, 플로리다 22:2)
Sed nunc a lege illa decemvirali discessum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 11:1)
In illis tunc eorum sermonibus orta mentiost legum decemviralium, quas decemviri eius rei gratia a populo creati conposuerunt, in duodecim tabulas conscripserunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 4:1)
Quis enim philosophorum disciplinae suae leges tam scite atque docte callet quam leges tu nostras decemvirales percalluisti?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 21:3)
Cur enim potius Aedui de suo iure et de legibus ad Caesarem disceptatorem, quam Romani ad Aeduos veniant?
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 37장5)
neque decemviralis potestas ultra biennium, neque tribunorum militum consulare ius diu valuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 1장4)
idem Cyrenenses reum agebant Acilium Strabonem, praetoria potestate usum et missum disceptatorem a Claudio agrorum, quos regis Apionis quondam avitos et populo Romano cum regno relictos proximus quisque possessor invaserant, diutinaque licentia et iniuria quasi iure et aequo nitebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 18장2)
disceptatorem senatum nobis relinque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장21)
Ita decemvirali potestate in omnibus urbibus constituta ipsius nutu omnia gerebantur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 1:1)
Itaque ii decemviralem potestatem ab illo constitutam sustulerunt.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 1:1)
Ne L. Valerium quidem Potitum arbitror non aliquid potuisse dicendo, qui post decemviralem invidiam plebem in patres incitatam legibus et contionibus suis mitigaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 2:2)
Nam aut auscultator modo est qui audit aut disceptator, id est rei sententiaeque moderator;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 3:2)
Quorum primus locus est in personis nostris disceptatorum adversariorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION