라틴어 문장 검색

Certatim gestus, habitus, decor huius honorem Accumulant pariter, eius pro laude loquentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:2)
porro natura non tantum in hoc valet, ut acutior quis atque habilior sit ad inveniendum (nam id sane doctrina possit augeri), sed inest proprius quibusdam decor in habitu ac vultu, ut eadem illa minus alio dicente urbana esse videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 121:1)
etenim per omnia femur umero, crus vero brachio simile est, adeo ut habitus quoque et decor alterius ex altero cognoscatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장128)
etenim per omnia femur umero, crus uero brachio simile est, adeo ut habitus quoque et decor alterius ex altero cognoscatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 25:5)
adeo ut habitus quoque et decor alterius ex altero cognoscatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 25:6)
spectaret populus hunc decore imperatorio, illum puerili habitu, ac perinde fortunam utriusque praesumeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장6)
Par facies habitusque pares, par gestus in illis, Par modus atque decor, sed dispar uultus in annis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:8)
linquit decor omnis iratos, et sive amictus illis compositus est ad legem, trahent vestem omnemque curam sui effundent, sive capillorum natura vel arte iacentium non informis habitus, cum animo inhorrescunt;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:4)
Quae, depositis viduitatis vestibus, cooperuit se velo et, mutato habitu, sedit in porta Enaim in via, quae ducit Thamnam; eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.
입고 있던 과부 옷을 벗고 너울을 써서 몸을 가리고, 팀나로 가는 길가에 있는 에나임 어귀에 나가 앉았다. 셀라가 이미 다 컸는데도 자기를 그의 아내로 데려가 주지 않는다는 사실을 알았기 때문이다. (불가타 성경, 창세기, 38장14)
Faciesque vestes sanctas Aaron fratri tuo in gloriam et decorem;
그리고 너의 형 아론이 입을 거룩한 옷을 영광스럽고 장엄하게 만들어라. (불가타 성경, 탈출기, 28장2)
Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac mitras in gloriam et decorem;
너는 아론의 아들들이 입을 저고리를 만들어라. 띠도 만들고 두건도 만들어, 그들이 영광스럽고 장엄하게 보이도록 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 28장40)
Mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis et abiit ipse et duo viri cum eo; veneruntque ad mulierem nocte, et ait: " Divina mihi in pythone et suscita mihi, quem dixero tibi ".
사울은 자신을 알아보지 못하게 옷을 갈아입고는, 부하 둘을 데리고 밤에 그 여자에게 가서, "나를 위해 혼백을 불러 점을 쳐 주고, 내가 말하는 망령을 불러 올려 주시오." 하고 청하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 28장8)
Cumque illi essent iuxta lapidem grandem, qui est in Gabaon, Amasa venerat ante eos. Porro Ioab accinctus erat habitu suo, et in cingulo super lumbos gladius absconditus erat, qui levi motu ex vagina in manum suam cecidit.
그들이 기브온에 있는 큰 바위 곁에 이르렀을 때, 아마사가 그들 앞으로 나아왔다. 요압은 군복을 입고, 허리에 띠를 매고 있었는데, 거기에는 칼이 든 칼집이 달려 있었다. 요압이 나아갈 때에 칼이 빠져나왔다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 20장8)
dixitque Ieroboam uxori suae: " Surge et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor Ieroboam, et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc.
예로보암이 아내에게 말하였다. “자, 당신이 예로보암의 아내라는 것을 알아보지 못하게 변장하고 실로로 가시오. 그곳에는 아히야라는 예언자가 있는데, 그가 바로 나에게 이 백성을 다스리는 임금이 될 것이라고 일러 준 사람이오. (불가타 성경, 열왕기 상권, 14장2)
Qui dixit eis: " Cuius figurae et habitus vir erat, qui occurrit vobis et locutus est verba haec? ".
그러자 임금은 “너희를 만나러 올라와서 그런 말을 한 사람이 어떻게 생겼더냐?” 하고 물었다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 1장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION