라틴어 문장 검색

Proxime dis consul, tantae qui prospicis urbi, qua nihil in terris complectitur altius aether, cuius nec spatium visus nec corda decorem nec laudem vox ulla capit;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:69)
Sed quia nusquam possumus nisi in laude, decore, honestate utilia reperire, propterea illa prima et summa habemus, utilitatis nomen non tam splendidum quam necessarium ducimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 131:5)
Nec est mirum, si vos videndi tam magno agebar affectu et tam grandi voluntate angebar, quia vestri decoris ac sapientiae laudes mundus universus attollit, et per infinitas mundi partes curiae probitatis vestrae relatione quasi cibo quodam corporali pascuntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 1:5)
Certatim gestus, habitus, decor huius honorem Accumulant pariter, eius pro laude loquentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:2)
quis enim sapiens dubitaverat illas mortali de stirpe satas vixisse, et easdem laude venustatis claras in amoribus usque ad famae excidium formae nituisse decore?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권89)
mihi vero tantum decoris, tantum dignitatis adiunxeris ut eundem te facile adgnoscam fuisse in laude mea, qui fueris in salute.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 6 5:5)
Nocte coepta egressus augurali per occulta et vigilibus ignara, comite uno, contectus umeros ferina pelle, adit castrorum vias, adsistit tabernaculis fruiturque fama sui, cum hic nobilitatem ducis, decorem alius, plurimi patientiam, comitatem, per seria per iocos eundem animum laudibus ferrent reddendamque gratiam in acie faterentur, simul perfidos et ruptores pacis ultioni et gloriae mactandos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 13장1)
Faciesque vestes sanctas Aaron fratri tuo in gloriam et decorem;
그리고 너의 형 아론이 입을 거룩한 옷을 영광스럽고 장엄하게 만들어라. (불가타 성경, 탈출기, 28장2)
Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac mitras in gloriam et decorem;
너는 아론의 아들들이 입을 저고리를 만들어라. 띠도 만들고 두건도 만들어, 그들이 영광스럽고 장엄하게 보이도록 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 28장40)
Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi haec magnalia et terribilia, quae viderunt oculi tui.
그분은 너희가 찬양을 드려야 할 분이시고, 너희가 두 눈으로 본 대로, 너희를 위하여 이렇게 크고 두려운 일을 하신 너희 하느님이시다. (불가타 성경, 신명기, 10장21)
et faciat te excelsiorem cunctis gentibus, quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam, ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est ".
그분께서는 너희를 당신께서 만드신 모든 민족들 위에 높이 세우시어, 너희가 찬양과 명성과 영화를 받게 하시고, 너희가 주 너희 하느님께서 말씀하신 대로 그분의 거룩한 백성이 되게 하시겠다는 것이다.” (불가타 성경, 신명기, 26장19)
date Domino gloriam nominis eius, levate oblationem et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto.
주님께 드려라, 그 이름의 영광을. 제물을 들고 그분 앞으로 나아가라. 거룩한 차림을 하고 주님께 경배하여라. (불가타 성경, 역대기 상권, 16장29)
Benedictus Dominus, Deus Israel, ab aeterno usque in aeternum" ". Et dixit omnis populus: " Amen! " et " Laus Domino! ".
주 이스라엘의 하느님께서는 찬미받으소서, 영원에서 영원까지. 그러자 온 백성은 “아멘!” 하고 주님을 찬양하였다. (불가타 성경, 역대기 상권, 16장36)
Cumque coepissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum contra filios Ammon et Moab et montem Seir, qui egressi fuerant, ut pugnarent contra Iudam, et percussi sunt.
그들이 이렇게 환호와 찬양의 노래를 시작하였을 때, 주님께서 유다를 치러 온 암몬 자손들과 모압과 세이르 산 주민들에게 복병을 보내시니, 그들이 패배하였다. (불가타 성경, 역대기 하권, 20장22)
Et iussit Ezechias, ut offerrent holocaustum super altare; cumque offerretur holocaustum, coeperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis David regis Israel concrepare.
그러자 히즈키야는 번제물을 제단 위에서 바치라고 분부하였다. 번제물을 바치기 시작하자, 주님을 찬양하는 노래도 시작되고, 이스라엘 임금 다윗의 악기들에 맞추어 나팔 소리도 울려 퍼졌다. (불가타 성경, 역대기 하권, 29장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION