라틴어 문장 검색

tum illa, quam compresserat, Decumo post mense exacto hic peperit filiam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 3:1)
Atque huic si sequentem tetragonum xvj superponam, tricenaria mihi pyramidis forma producitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:9)
Nam xl denarium tricenario superat, quem si dividas xv fiunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 5:5)
Quae decumo cadet et poena satiabit Achivos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 94:7)
sin autem usque ad novem verbi gratia sine dubitatione respondes pauca esse, in decumo insistis, etiam a certis et inlustrioribus cohibes adsensum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 126:11)
Cum tricenario filio pater patrimonium diuidat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, abdicandus qui abdicatum fratrem adoptavit.1)
ne tricenario quidem adoptare filio licet;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, abdicandus qui abdicatum fratrem adoptavit.29)
quicquid tricenarius reliquerat, abdicatus abstulerat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, abdicandus qui abdicatum fratrem adoptavit.35)
eumque late depopulatus multis mortalibus cum alia omnis generis praeda captis ad naves redit atque in Siciliam tramisit, tertio decumo die quam profectus inde erat, Lilybaeum revectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 65:1)
aedem Virtutis eo anno ad portam Capenam M. Marcellus dedicavit septumo decumo anno postquam a patre eius primo consulatu vota in Gallia ad Clastidium fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 158:3)
praetore dimisso consul menstruum frumentum iusso milite secum ferre profectus decumo post die, quam exercitum acceperat, castra movit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 18:1)
consules creati L. Aemilius Paulus iterum, quarto decumo anno postquam primo consul fuerat, et C. Licinius Crassus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 204:1)
nunc de Alcumena dudum quod dixi minus, hodie illa pariet filios geminos duos alter decumo post mense nascetur puer quam seminatust, alter mense septumo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 211)
S. Ad aquam praebendam commodum adveni domum, decumo post mense, ut rationem te putare intellego.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 252)
nam tua gnata peperit, decumo mense post:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 10146)

SEARCH

MENU NAVIGATION