라틴어 문장 검색

ludos dedicationis Pompeiani theatri, quod ambustum restituerat, e tribunali posito in orchestra commisit, cum prius apud superiores aedes supplicasset perque mediam caueam sedentibus ac silentibus cunctis descendisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 1:3)
Itaque Pompeius Magnus solo theatro suo minor cum illam arcem omnium turpitudinum extruxisset, veritus quandoque memoriae suae censoriam animadversionem veneris aedem superposuit et ad dedicationem edicto populum vocans non theatrum, sed veneris templum nuncupavit, cui subiecimus, inquit, gradus spectaculorum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:7)
Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die, qua unctum est, oblationem suam ante altare.
제단에 기름을 붓던 날, 수장들은 제단 봉헌 예물을 바쳤다. 그들이 자기들의 예물을 제단 앞에 바치자, (불가타 성경, 민수기, 7장10)
Dixitque Dominus ad Moysen: " Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris ".
주님께서 모세에게 말씀하셨다. “하루에 수장 한 사람씩 제단 봉헌을 위한 예물을 바치게 하여라.” (불가타 성경, 민수기, 7장11)
Haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israel in die, qua consecratum est: scutulae argenteae duodecim, phialae argenteae duodecim, acetabula duodecim,
이것이 제단에 기름을 붓던 날에 이스라엘의 수장들이 바친 제단 봉헌 예물이다. 곧 은 대접이 열둘, 은 쟁반이 열둘, 금 접시가 열둘이었다. (불가타 성경, 민수기, 7장84)
In hostias pacificorum omnes boves viginti quattuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta: haec oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.
친교 제물로 바친 짐승을 합하면, 황소가 스물네 마리, 숫양이 예순 마리, 숫염소가 예순 마리, 일 년 된 어린 숫양이 예순 마리였다. 이것이 제단에 기름을 부은 뒤에 바친 제단 봉헌 예물이었다. (불가타 성경, 민수기, 7장88)
Fecerunt autem filii Israel, sacerdotes et Levitae et reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei illius in gaudio.
이스라엘 자손들, 곧 사제들과 레위인들과 돌아온 나머지 유배자들은 기뻐하며 하느님의 집 봉헌식을 올렸다. (불가타 성경, 에즈라기, 6장16)
Et obtulerunt in dedicationem domus Dei illius boves centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israel duodecim, iuxta numerum tribuum Israel.
이 하느님의 집 봉헌식에는 황소 백 마리와 숫양 이백 마리와 어린양 사백 마리를 바치고, 온 이스라엘을 위한 속죄 제물로 이스라엘의 지파 수에 따라 숫염소 열두 마리를 바쳤다. (불가타 성경, 에즈라기, 6장17)
PSALMUS. Canticum festi Dedicationis Templi. David.
[시편. 성전 봉헌 노래. 다윗] (불가타 성경, 시편, 30장1)
Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus et iudices, duces et tyrannos et praefectos omnesque principes provinciarum, ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex.
그러고 나서 네부카드네자르 임금은 사람들을 보내어, 총독들, 태수들, 지방관들, 고문관들, 재무관들, 재판관들, 행정관들, 그리고 지방의 모든 관리를 모아서, 자기가 세운 상의 봉헌식에 참석하게 하였다. (불가타 성경, 다니엘서, 3장2)
Tunc congregati sunt satrapae, magistratus et iudices, duces et tyranni et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes provinciarum ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuae, quam posuerat Nabuchodonosor,
그리하여 총독들, 태수들, 지방관들, 고문관들, 재무관들, 재판관들, 행정관들, 그리고 지방의 모든 관리가 네부카드네자르 임금이 세운 상의 봉헌식에 모여들었다. 네부카드네자르가 세운 상 앞에 그들이 서자, (불가타 성경, 다니엘서, 3장3)
et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
그래서 온 도시가 혼란에 빠졌다. 사람들은 바오로의 동행인 마케도니아 사람 가이오스와 아리스타르코스를 붙들어, 일제히 극장으로 몰려갔다. (불가타 성경, 사도행전, 19장29)
quidam autem de Asiarchis, qui erant amici eius, miserunt ad eum rogantes, ne se daret in theatrum.
바오로와 친하게 지내던 몇몇 아시아 지방 장관들도 바오로에게 사람들을 보내어 극장 안으로 들어가지 말라고 권고하였다. (불가타 성경, 사도행전, 19장31)
Quīntus, ubi multitūdinem hominum vīdit prō theātrō Pompēiī stantem, cognōscere cupīvit causam tantī conventūs.
퀸투스가 폼페이우스의 극장 앞에서 서 있는 사람들의 무리를 보았을때, 그는 그 커다란 모임의 이유를 알고 싶어졌다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Idūs Martiae1)
plūrimī senātōrēs aliīque virī īnsignēs theātrum inībant.
많은 수의 의원들과 다른 중요한 남자들이 극장 안으로 들어가고 있었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Idūs Martiae3)

SEARCH

MENU NAVIGATION