라틴어 문장 검색

Claudius triremis quadriremisque et undeviginti hominum milia armavit, cincto ratibus ambitu, ne vaga effugia forent, ac tamen spatium amplexus ad vim remigii, gubernantium artes, impetus navium et proelio solita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장2)
alios ut imbellis, Caecinam ut captivum ac dediticium increpat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 80장7)
His incommodis circumdati, nonaginta milliarium iter fecerunt, eoque in spatio conficiendo, dies undeviginti insumpserunt, ut auxiliis expectatis temporis satis ad conveniendum daretur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.70)
Vndeviginti annos natus erat eo tempore, est autem L. Paullo C. Marcello consulibus mortuus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:6)
Saevi quoque implacabilesque domini crudelitatemn suam impediunt, si quando paenitentia fugitivos reduxit, et dediticiis hostibus parcimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:4)
Qui si dediticius est, profecto iussis vestris oboediens erit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장34)
censa civium capita centum septendecim milia trecenta undeviginti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 265:4)
itaque populum Campanum urbemque Capuam, agros, delubra deum, divina humanaque omnia in vestram, patres conscripti, populique Romani dicionem dedimus, quidquid deinde patiemur, dediticii vestri passuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 330:1)
peterent pro societate amicitiaque, ut dediticiis suis parcerent neque in eum agrum qui populi Romani factus esset hostilia arma inferrent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 335:1)
An aequum esse dediticios suos illa fertilitate atque amoenitate perfrui, se militando fessos in pestilenti atque arido circa urbem solo luctari aut in urbe insidentem labem crescentis in dies fenoris pati?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 437:1)
hostium plus quinque milia caesa eo die, vivi capti sescenti et signa militaria undeviginti et duo elephanti, quattuor in acie occisi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 620:1)
ad conducendum tres societates aderant hominum undeviginti, quorum duo postulata fuere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 654:2)
argenti infecti tulit in aerarium decem quattuor milia pondo septingenta triginta duo et signati bigatorum septendecim milia viginti tres et Oscensis argenti centum undeviginti milia quadringentos undequadraginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 129:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION