라틴어 문장 검색

Factum est oportunitate loci, hostium inscientia ac defatigatione, virtute militum et superiorum pugnarum exercitatione, ut ne unum quidem nostrorum impetum ferrent ac statim terga verterent.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 19장3)
Itaque cum copiis ad eundem pontem contendit equitatumque tantum procedere ante agmen imperat legionum, quantum cum processisset, sine defatigatione equorum in eadem se reciperet castra.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 28장4)
laeva colum molli lana retinebat amictum, dextera tum leviter deducens fila supinis formabat digitis, tum prono in pollice torquens libratum tereti versabat turbine fusum, atque ita decerpens aequabat semper opus dens, laneaque aridulis haerebant morsa labellis quae prius in levi fuerant exstantia filo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:3)
sive hoc difficile est, tamen nec modus est ullus investigandi veri, nisi inveneris, et quaerendi defatigatio turpis est, cum id, quod quaeritur, sit pulcherrimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 4:2)
non enim venis et nervis et ossibus continentur nec his escis aut potionibus vescuntur, ut aut nimis acres aut nimis concretos umores colligant, nec is corporibus sunt ut casus aut ictus extimescant aut morbos metuant ex defetigatione membrorum, quae verens Epicurus monogrammos deos et nihil agentes commentus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 59:2)
interspirationis enim, non defetigationis nostrae neque librariorum notis, sed verborum et sententiarum modo interpunctas clausulas in orationibus esse voluerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 173:3)
et corpora quidem exercitationum defetigatione ingravescunt, animi autem exercitando levantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 47:3)
senectus autem aetatis est peractio tamquam fabulae, cuius defetigationem fugere debemus, praesertim adiuncta satietate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 108:6)
si armis aut condicione positis aut defetigatione abiectis aut victoria detractis civitas respiraverit, et dignitate tua frui tibi et fortunis licebit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 2 3:4)
defetigatio igitur miseriarum aegritudines cum faciat leniores, intellegi necesse est non rem ipsam causam atque fontem esse maeroris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 67:4)
Vite caper morsa Bacchi mactatus ad aras dicitur ultoris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 12:2)
in morso aequales videant mea vulnera collo:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 89)
ungue meam morso saepe querere fidem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 253)
fremitus aequalis tenorque idem pugnae in defatigationem ultimam aut noctem spectabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 544:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION