라틴어 문장 검색

Haec simul dicens, inscenso grabatulo super me sessim residens ac crebra subsiliens, lubricisque gestibus mobilem spinam quatiens, pendulae Veneris fructu me satiavit, usque dum lassis animis et marcidis artubus defatigati simul ambo corruimus inter mutuos amplexus animas anhelantes.
(아풀레이우스, 변신, 2권 17:7)
Percusserunt ergo in die illa Philisthaeos a Machmis usque in Aialon; defatigatus est autem populus nimis.
그날 이스라엘군은 필리스티아인들을 미크마스에서 아얄론까지 쫓아가며 쳐 죽였다. 그러고 나서 군사들은 몹시 지친 나머지, (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장31)
nunc autem defatigavit me dolor meus, et tu vastasti omnem coetum meum.
이제 그분께서는 나를 탈진시키셨네. ─ 당신께서는 저의 온 집안을 파멸시키셨습니다. (불가타 성경, 욥기, 16장7)
Oritur sol, et occidit sol et ad locum suum anhelat ibique renascitur.
태양은 뜨고 지지만 떠올랐던 그곳으로 서둘러 간다. (불가타 성경, 코헬렛, 1장5)
Sepius autem illi inspicientes atque revolventes libellum, nec quid in audientia proferre adversum me auderent invenientes, distulerunt usque in finem concilii libri ad quam anhelabant dampnationem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 3:1)
Non ferit assiduo telum quodcumque minatur, Non semper medicus sanat, non ipse perorat Retor, non logicus ad metas peruenit, immo Sepe iacens, calle medio defessus anhelat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:10)
Ergo Minerua uidens tanto splendore Sophye, Tot donis tantisque datis splendere sorores, Ordinat, iniungit, iubet, imperat, orat ut instans Quelibet istarum comitum, comitante Sophia, Corpore, mente, fide studeat, desudet, anhelet, Instet et efflciat ut currus currat ad esse, Quo terre spacium, mare, sydera, nubila, celum Transeat et, trini superato cardine celi, Scrutetur secreta Noys sensusque profundos Hauriat et summi perquirat uelle magistri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 22:1)
ilium uix illa quietum Reddit, sed tandem superatus uincitur, illi Paret et ad nutum Racionis fessus anhelat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:3)
Illic vulpecula idiotam bruti exuens animalis, ad meliorem hominis anhelabat astutiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:165)
- Profani resistentes valde Christicolas defatigant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 65:3)
Quem frustra diu, gladio educto, resistere ac se defensare conantem, tandem longa et assidua impugnatione vexatum ac defatigatum [0655B] transjecur et praecordia lanceis et sagittis confixum, et in multo sanguine ab equo cadentem, peremerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:10)
Rex vero longa obsidione et assultu defatigatus, consilio cum [0690D] rege Norwegiae, cum Bertranno comite et caeteris viris sensatis habito, petitioni Sidoniorum cessit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 68:3)
Vitia quoque si qua sint oris, diligenti cura emendanda sunt, ne verbasint inflata vel anhelata vel in faucibus frendentia, nec vocis immanitateresonantia, non aspera frendentibus vel hiantibus labiis prolata;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 87:7)
Nocte fervet, die anhelat, de sommo excitat, a negotio abducit, a ratione revocat, aufert consilium, amantes inquietat, lapsos inclinat, castis insidiatur, potiendo inflammat, usuque accenditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:4)
Susceptus tamen idem dux leniter adactusque, inclinante negotio ipso cervices, adorare sollemniter anhelantem celsius purpuratum, ut spectabilis colebatur et intimus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION