라틴어 문장 검색

quamquam in hac causa iudices, T. Anni tribunatu rebusque omnibus pro salute rei publicae gestis ad huius criminis defensionem non abutemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장 3:1)
mihi quaeso ita ignoscatis, patres conscripti, si longiorem orationem non cupiditas gloriandi de me, sed necessaria criminum defensio fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 623:1)
obsides datos crimen, non criminis defensionem esse, cum Thracum genti ne quietus quidem Perseus, nedum bello Romano occupatus timendus fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 521:1)
Quin etiam in eis ipsis, ubi de facto ambigitur, ceperitne pecunias contra leges [P.] Decius, argumenta et criminum et defensionis revocentur oportet ad genus et [ad] naturam universam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 135:1)
nam quae motu animi et perturbatione facta sine ratione sunt, ea defensiones contra crimen legitimis iudiciis non habent, in liberis disceptationibus habere possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 3:1)
cum de poena iudicium est, a parte eius, qui causam dicit, aut defensio est criminis aut imminutio aut excusatio aut, ut quidam putant, deprecatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 167:6)
Appium Silanum consocerum suum Iuliasque, alteram Drusi, alteram Germanici filiam, crimine incerto nec defensione ulla data occidit, item Cn.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 29장 1:3)
opus erit tamen praefatione, qua et ratio reddatur dilati criminis et promittatur defensio, ne id quod non statim diluemus timere videamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 17:3)
sed tamen criminum multitudo est et defensionum, non locorum infinita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 136:2)
plus crimina eo die quam defensio valuisset, ni altercationem in serum perduxissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 632:1)
Quem cum primores populi sui, qui simul iussi venerant, multis criminibus accusarent et ille rationabili defensione obiecta sibi refellere non valeret, exilio condempnatus est et regnum Ceadrago Thrasconis filio datum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 250:3)
Quae deinde Cato iuxta dicit, ea, inquit, confessionem faciunt, non defensionem, neque propulsationem translationemve criminis habent, sed cum pluribus aliis communicationem, quod scilicet nihili ad purgandum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 16:1)
Omnes Certum nondum a me nominatum ut nominatum defendunt crimenque quasi in medio relictum defensione suscipiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 13:3)
In quo genere fortissimum est, si crimen causa facti tuemur, qualis est defensio Orestis, Horatii, Milonis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 171:3)
nam quis nescit, nihil magis profuturum ad absolutionem Socrati fuisse, quam si esset usus illo iudiciali genere defensionis et oratione summissa conciliasset iudicum animos sibi crimenque ipsum sollicite redarguisset?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION