라틴어 문장 검색

nec altitudine tantum moenium impediebantur, sed quod defensores adgredientis ad ancipites utrimque ictus subiectos habebant Romanos, ut latera infestiora subeuntibus quam adversa corpora essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 647:2)
Ut enim in causis iudicialibus alia coniectura est accusatoris, alia defensoris et tamen utriusque credibilis, sic in omnibus iis rebus, quae coniectura investigari videntur, anceps reperitur oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 81:2)
ut enim in causis iudicialibus alia coniectura est accusatoris, alia defensoris et tamen utriusque credibilis, sic in omnibus eis rebus, quae coniectura investigari videntur, anceps reperitur oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 81:2)
Fecitque Aod sibi gladium ancipitem longitudinis palmae manus et accinctus est eo subter vestem in dextro femore
에훗은 길이가 한 고멧 되는 양날 칼을 만들어, 옷 속 오른쪽 허벅다리에 찼다. (불가타 성경, 판관기, 3장16)
Et fac super omnem gentem tuam et omnem tribum scientiam, ut sciant quoniam tu Deus es universae potestatis et virtutis, et non est alius defensor generis Israel praeter te ".
그리하여 당신께서 모든 권세와 능력을 지니신 하느님으로서, 당신말고는 이스라엘 겨레를 보호하실 분이 없음을, 당신의 온 백성과 모든 지파가 깨달아 알게 하십시오.” (불가타 성경, 유딧기, 9장14)
Exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum,
그들의 목에는 하느님의 찬송이, 그들의 손에는 쌍날칼이 있으리라. (불가타 성경, 시편, 149장6)
reliquit enim defensorem domus contra inimicos et amicis reddentem gratiam.
그는 원수들에게 복수해 줄 사람과 친구들에게 호의를 갚아 줄 사람을 남겨 놓았다. (불가타 성경, 집회서, 30장6)
Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis;
사실 하느님의 말씀은 살아 있고 힘이 있으며 어떤 쌍날칼보다도 날카롭습니다. 그래서 사람 속을 꿰찔러 혼과 영을 가르고 관절과 골수를 갈라, 마음의 생각과 속셈을 가려냅니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 4장12)
et habebat in dextera manu sua stellas septem, et de ore eius gladius anceps acutus exibat, et facies eius sicut sol lucet in virtute sua.
그리고 오른손에는 일곱 별을 쥐고 계셨으며 입에서는 날카로운 쌍날칼이 나왔습니다. 또 그분의 얼굴은 한낮의 태양처럼 빛났습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 1장16)
Et angelo ecclesiae, quae est Pergami, scribe: Haec dicit, qui habet romphaeam ancipitem acutam:
“페르가몬 교회의 천사에게 써 보내라. ‘날카로운 쌍날칼을 가진 이가 이렇게 말한다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 2장12)
Sit contra uicia que nos depellere temptant Tutor, defensor, iudex, athleta, patronus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:14)
Illic arte noua pictor nouus, histrio ueri, Monstrat elenchorum pugnam logicesque duellum, Qualiter, ancipiti gladii mucrone choruscans, Vis logice, ueri facie truncata, recidit Falsa, negans falsum ueri latitare sub umbra;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:9)
Egrediens solis regnum maturat in altum Gressus uirgo suos, sed gressus impedit ipse Limitis anfractus anceps, multeque uiarum Ambages;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 24:1)
Namque timet dubitatque, timens ambage locorum Seduci, quos ulterius uia porrigit anceps;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:3)
Dum mentem Fronesis anceps sentencia motus Distrahit in uarios nec pretemptare locorum Abdita sola potest, nisi quis premonstret eidem, Vel conducat eam, gressum moderatus euntis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION