라틴어 문장 검색

In his plerique distentioribus saginis addicti, praeeunte nidoris indagine, acutisque vocibus feminarum, a galliciniis ipsis, in modum pavonum ieiunitate clangentium, humum summis pedum unguibus contingentes, aulis assistunt, digitos praerodentes, dum patinae defervescunt:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 34:1)
Aqua autem balneorum naturalium excepta in vas aliquod et separata a fontibus suis defervescit perinde ac aqua igne calefacta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 100:4)
Propter quod prudentes agricolae quamvis iam inlatum tecto non ante componunt, quam per paucos dies temere congestum in se concoqui et defervescere patiantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 18장 3:2)
Deinde ubi liquatum mel in subiectum alveum de- fluxit, transfertur in vasa fictilia, quae paucis diebus aperta sint, dum musteus fructus defervescat, isque saepius ligula purgandus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 13:1)
Ille et regi suffecit et sibi, cum interim semesi in medio cibi et parentalia fercula regio simul Romanoque sanguine madebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 69:2)
et ab eo parentalia diemque festum causa pietatis statutum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 17:4)
Nam et contentio nimia vocis resederat et quasi deferverat oratio lateribusque vires et corpori mediocris habitus accesserat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 8:7)
quantis illa clamoribus adulescentuli diximus de supplicio parricidarum, quae nequaquam satis defervisse post aliquanto sentire coepimus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 3:1)
- aut rogandi orandique sunt, ut, si quam habent ulciscendi vim, differant in tempus aliud, dum defervescat ira.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 78:2)
defervescere autem certe significat ardorem animi invita ratione excitatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 78:3)
Nam vinum quidem in vinarium iussit infundi et Putate vos ait ad parentalia mea invitatos esse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:6)
Devehimus tamen pro novo musto novos versiculos tibique iucundissime exigenti ut primum videbuntur defervisse mittemus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 16 2:1)
at quondam, dum longa gerunt pugnacibus armis bella, Parentales deseruere dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권344)
ab illo Memnonides dictae, cum sol duodena peregit signa, parentali moriturae voce rebellant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 54:7)
si tamen extinctis aliquid nisi nomina restat, et gracilis structas effugit umbra rogos, fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae, et sunt in Stygio crimina nostra foro, scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est) errorem iussae, non scelus, esse fugae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1047)

SEARCH

MENU NAVIGATION