라틴어 문장 검색

Vidit ergo Moyses populum quod esset effrenatus; relaxaverat enim ei Aaron frenum in ludibrium hostium eorum.
모세는 백성이 제멋대로 하는 것을 보았다. 아론이 그들을 제멋대로 하게 내버려 두어, 적들에게 조롱거리가 되었던 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 32장25)
Deflectunt viatorum turmae de viis suis, ascendentes per desertum pereunt.
대상들이 제 길에서 벗어나 광야로 나섰다가 사라져 버린다네. (불가타 성경, 욥기, 6장18)
Effundit despectionem super principes et cingulum fortium relaxat.
귀족들에게 수치를 쏟아 부으시고 힘센 자들의 허리띠를 풀어 버리시는 분. (불가타 성경, 욥기, 12장21)
Metuentes Dominum, sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo, ne cadatis.
주님을 경외하는 이들아, 그분의 자비를 기다려라. 빗나가지 마라. 넘어질까 두렵다. (불가타 성경, 집회서, 2장7)
Deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitia illius.
건물에 단단히 물려 있는 대들보는 지진에도 갈라지지 않는다. 이와 같이 오랜 궁리 끝에 결정된 마음은 위기에서도 두려워하지 않는다. (불가타 성경, 집회서, 22장16)
Hec et similia persuadens seu dissuadens, cum meam deflectere non posset stultitiam nec me sustineret offendere, suspirans vehementer et lacrimans perorationem suam tali fine terminavit:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:30)
quod si ad involucrum ista deflectamus, quae de anima mundi a philosophis dicta sunt, facile est rationabiliter cuncta accipi, nec a sacrae fidei tenore exorbitare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:18)
Et haec quidem liberi arbitrii diffinitio nullatenus in Deum cadit, sed in eos tantum qui voluntatem mutare, et in contraria possunt deflectere, ut videlicet in eorum sit potestate, id quod eligitur tam dimittere quam facere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:17)
caetera cum sint liberi arbitrii in utrumque possunt suam deflectere voluntatem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:21)
Nam inopiae quisque necessitati suppositus deflexo incipit incedere vultu et multis cogitationibus cruciari, et omnis eum alacritas derelinquit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 2:7)
ab omni enim debet delectatione alienus exsistere et suum prae omnibus corpus immaculatum Domino custodire, quum tanta fuerit a Domino dignitatis et ordinis praerogativa concessa ut eius carnem et sanguinem propriis mereatur manibus consacrare, et suis sermonibus peccantium crimina relaxare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 23:9)
Derisui enim humano generi patebit, si pariter ligatus colligatorum studeat vincula relaxare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 23:12)
Ergo si nostris que sunt indigna fauore Votis aspirat, suspiria nostra relaxans, Plenius applaudet istis que sola perorant, Nec candore precum uestiri cultius orant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:11)
Nec Fronesis sola, distans, contraria, discors Nos omnes pacis conformi lege iugatas Diuidet in partes ut amoris uincla relaxet, Sed pocius constans, congaudens, consona, concors, In nostram mentem ueniet nec uicta labore Cedere credatur citra preludia lucte, Vel tumido flatu perflare superbia mentem, Vel sibi liuor edax animi mordere recessus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:34)
Non Racio sursum deflectere possit habenas, Quas retinent instanter equi domineque repugnant Effrenes, ultraque negant seruire jubenti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION