라틴어 문장 검색

[ipse egomet quam ob rem auctionem praedicem] damna evenerunt maxuma misero mihi, ita me mancupia miserum adfecerunt male, potationes plurumae demortuae, quot adeo cenae, quas deflevi, mortuae, quot potiones mulsi, quae autem prandia, quae inter continuom perdidi triennium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 336)
hic in tanto amore apud suos socios fuit, ut post eius mortem cum eum nimium deflerent miseratione deorum in aves conversi dicantur et quotannis venire ad tumulum eius et ibi lamentatione et fletibus se dilacerare, donec aliquantae ibidem moriantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7515)
de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas; in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris".
그러나 선과 악을 알게 하는 나무에서는 따 먹으면 안 된다. 그 열매를 따 먹는 날, 너는 반드시 죽을 것이다.” (불가타 성경, 창세기, 2장17)
de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus, ne comederemus et ne tangeremus illud, ne moriamur".
그러나 동산 한가운데에 있는 나무 열매만은, ‘너희가 죽지 않으려거든 먹지도 만지지도 마라.’ 하고 하느님께서 말씀하셨다.” (불가타 성경, 창세기, 3장3)
Dixit autem serpens ad mulierem: "Nequaquam morte moriemini!
그러자 뱀이 여자에게 말하였다. “너희는 결코 죽지 않는다. (불가타 성경, 창세기, 3장4)
cuncta, in quibus spiraculum vitae in terra, mortua sunt.
마른땅 위에 살면서 코에 생명의 숨이 붙어 있는 것들은 모두 죽었다. (불가타 성경, 창세기, 7장22)
Ecce invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam; nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum et moriar.
이 종이 나리 눈에 들어, 나리께서는 이제껏 저에게 하신 것처럼 큰 은혜를 베푸시어 저의 목숨을 살려 주셨습니다. 그렇지만 재앙에 휩싸여 죽을까 두려워, 저 산으로는 달아날 수가 없습니다. (불가타 성경, 창세기, 19장19)
Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte et ait illi: "En morieris propter mulierem, quam tulisti; habet enim virum".
그날 밤 꿈에, 하느님께서 아비멜렉에게 나타나 말씀하셨다. “네가 데려온 여자 때문에 너는 죽을 것이다. 그 여자는 임자가 있는 몸이다.” (불가타 성경, 창세기, 20장3)
Nunc igitur redde viro suo uxorem, quia propheta est; et orabit pro te, et vives. Si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu et omnia, quae tua sunt".
이제 그 사람의 아내를 돌려보내라. 그 사람은 예언자이니, 그가 너를 위하여 기도하면 너는 살 것이다. 그러나 네가 만일 돌려보내지 않으면, 너와 너에게 딸린 자들이 모두 반드시 죽으리라는 것을 알아 두어라.” (불가타 성경, 창세기, 20장7)
et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: "Non videbo morientem puerum". Et sedens contra levavit vocem suam et flevit.
활 한 바탕 거리만큼 걸어가서 아기를 마주하고 주저앉았다. ‘아기가 죽어 가는 꼴을 어찌 보랴!’ 하고 생각하였던 것이다. 이렇게 그는 아기를 마주하고 주저앉아 목 놓아 울었다. (불가타 성경, 창세기, 21장16)
et mortua est in Cariatharbe, quae est Hebron, in terra Chanaan; venitque Abraham, ut plangeret et fleret eam.
사라는 가나안 땅 키르얏 아르바 곧 헤브론에서 죽었다. 아브라함은 빈소에 들어가 사라의 죽음을 애도하며 슬피 울었다. (불가타 성경, 창세기, 23장2)
Ille respondit: "En morior; quid mihi proderunt primogenita?".
그러자 에사우가 대답하였다. “내가 지금 죽을 지경인데, 맏아들 권리가 내게 무슨 소용이겠느냐?” (불가타 성경, 창세기, 25장32)
Et, accersito eo, ait: "Perspicuum est quod uxor tua sit; cur mentitus es eam sororem tuam esse?". Respondit: "Timui, ne morerer propter eam".
그래서 아비멜렉이 이사악을 불러 말하였다. “그 여자는 그대의 아내임이 분명한데, 그대는 어째서 ‘그 여자는 내 누이요.’ 하고 말하였소?” 이사악이 그에게 “그 여자 때문에 제가 목숨을 잃을지도 모른다고 생각하였기 때문입니다.” 하고 대답하자, (불가타 성경, 창세기, 26장9)
"Qui tetigerit hominem hunc et uxorem eius, morte morietur".
그러고서 아비멜렉은 온 백성에게 경고하였다. “이 남자와 이 여자를 건드리는 자는 사형을 받을 것이다.” (불가타 성경, 창세기, 26장11)
fac mihi inde pulmentum, sicut velle me nosti, et affer, ut comedam; et benedicat tibi anima mea, antequam moriar ".
그런 다음 내가 좋아하는 대로 별미를 만들어 나에게 가져오너라. 그것을 먹고, 내가 죽기 전에 너에게 축복하겠다.” (불가타 성경, 창세기, 27장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION