라틴어 문장 검색

omnem spem delectationis nostrae, quam cum in otium venerimus habere volumus, in tua humanitate positam habemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 7 2:4)
Notas mihi facies vias vitae plenitudinem laetitiae cum vultu tuo delectationes in dextera tua usque in finem.
당신께서 저에게 생명의 길을 가르치시니 당신 면전에서 넘치는 기쁨을, 당신 오른쪽에서 길이 평안을 누리리이다. (불가타 성경, 시편, 16장11)
Nam et testimonia tua delectatio mea et consilium meum iustificationes tuae.
당신 법이 저의 즐거움이며 저의 조언자입니다. (불가타 성경, 시편, 119장24)
Veniant mihi miserationes tuae, et vivam quia lex tua delectatio mea est.
당신의 자비가 제게 다다르게 하소서. 그러면 제가 살리니 당신의 가르침이 저의 즐거움이기 때문입니다. (불가타 성경, 시편, 119장77)
Nisi quod lex tua delectatio mea est tunc forte periissem in humilia tione mea.
당신의 가르침이 제 즐거움이 아니었던들 저는 고통 속에서 사라졌으리이다. (불가타 성경, 시편, 119장92)
Tribulatio et angustia invenerunt me praecepta tua delectatio mea est.
곤경과 역경이 제게 닥쳤어도 당신 계명이 제 기쁨입니다. (불가타 성경, 시편, 119장143)
Concupivi salutare tuum, Domine et lex tua delectatio mea est.
주님, 당신의 구원을 애타게 그리는 이 몸 당신의 가르침이 제 즐거움입니다. (불가타 성경, 시편, 119장174)
cum eo eram ut artifex: delectatio eius per singulos dies, ludens coram eo omni tempore,
나는 그분 곁에서 사랑받는 아이였다. 나는 날마다 그분께 즐거움이었고 언제나 그분 앞에서 뛰놀았다. (불가타 성경, 잠언, 8장30)
DALETH. Quaesivit lanam et linum et operata est delectatione manuum suarum.
양모와 아마를 구해다가 제 손으로 즐거이 일하고 (불가타 성경, 잠언, 31장13)
et in amicitia illius delectatio bona, et in laboribus manuum illius divitiae sine defectione, et in certamine loquelae illius sapientia, et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius, circuibam quaerens, ut mihi illam assumerem.
그와 맺는 우정에 온전한 환희가, 그가 손수 하는 일에 한량없이 많은 재산이, 그와 함께 쌓는 정분에 예지가, 그와 나누는 대화에 명성이 있음을 알고 어떻게 하면 지혜를 집으로 맞아들일 수 있을까 하고 돌아다녔다. (불가타 성경, 지혜서, 8장18)
Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis; accensa enim pyra, suscipiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus.
원주민들은 우리에게 각별한 인정을 베풀었다. 비가 내리기 시작한 데다 날씨까지 추웠으므로, 그들은 불을 피워 놓고 우리를 모두 맞아 주었다. (불가타 성경, 사도행전, 28장2)
Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei,
그러나 우리 구원자이신 하느님의 호의와 인간애가 드러난 그때, (불가타 성경, 티토에게 보낸 서간, 3장4)
Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important,
그들 모두 중 벨가이 인들이 가장 용감한데 왜냐하면 이 지역의 문명과 사회로부터 가장 멀리 떨어져 있기 때문이다. 그들을 향하는 상인들도 가장 덜 찾아오고, 그들의 마음을 연약하게하는데 속하는 물건들도 가장 덜 수입한다. (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 1장3)
Qui etiam videlicet Filius quoties humanitas ejus opem unitae sibi divinitatis implorat, aut quascunque ei preces fundit, solo Patris utitur vocabulo, ipsam scilicet commemorando potentiam qua potens est efficere quod rogatur, veluti cum dicit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:7)
At vero ne aliquis sexus inter homines sapientiae fama caeteris praestantes, fidei nostrae testimoniis desit, illa etiam famosa Sybilla inducatur, quae nec divinitatem Verbi, nec humanitatem, nec utrumque adventum, nec utrumque judicium Verbi scribendo praetermisit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 61:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION