라틴어 문장 검색

Nam dum in aeterna patria eiiungitur qui ubique totus est, de eo habet posse quicquid habuerit et velle, praeter id solum , quod infatigabili desiderio concupiscit ut per resurrectionem circumdetur stola demutatae carnis, quoniam tunc erit perfecta beatitudo sanctorum cum ad id fuerit Christo largiente perventum.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 20:6)
quem tu librum, Aemiliane, si nosses ac non modo campo et glebis, uerum etiam abaco et puluisculo te dedisses, mihi istud crede, quanquam teterrimum os tuum minimum a Thyesta tragico demutet, tamen profecto discendi cupidine speculum inuiseres et aliquando relicto aratro mirarere tot in facie tua sulcos rugarum.
(아풀레이우스, 변명 15:7)
certa est enim ratio, qua debeat philosophus ob decretam sibi publice statuam gratias agere, a qua paululum demutabit libro, quem Strabonis Aemiliani excellentissimus honor flagitat, quem librum sperabo me commode posse conscribere;
(아풀레이우스, 플로리다 16:46)
Nam etiam, ne quid demutaret, credo, a victimae religione, immissa dextera per vulnus illud ad viscera penitus, cor miseri contubernalis mei Meroe bona scrutata protulit, cum ille impetu teli praesecata gula vocem, immo stridorem incertum per vulnus effundere:
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:12)
Nam 'paenitere,' inquiunt, tum dicere solemus, cum quae ipsi fecimus aut quae de nostra voluntate nostroque consilio facta sunt, ea nobis post incipiunt displicere sententiamque in iis nostram demutamus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 7:1)
igitur tractatis religionibus placitum instituto flaminum nihil demutari:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 16장6)
Praeterea cantat, ubi collibuit, interdum Graecos versus agit, iocos dicit, voces demutat, staticulos dat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 9:3)
quorum peracutum et artis plenum orationis genus scis tamen esse exile nec satis popular adsensioni accommodatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 1:4)
Qui quidem cum peracutus esset ad excogitandum quid in iure aut in aequo verum aut esset aut non esset, turn verbis erat ad rem cum summa brevitate mirabiliter aptus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 2:3)
Longe autem post natos homines improbissimus C. Servilius Glaucia, sed peracutus et callidus cum primisque ridiculus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 4:3)
qui cum esset nec peracutus, quamquam et ex facie et ex vultu videbatur, nec abundans verbis, etsi fallebat in eo ipso:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장3)
Erat eius aequalis P. Autronius voce peracuta atque magna nec alia re ulla probabilis, et L. Octavius Reatinus, qui cum multas iam causas diceret, adulescens est mortuus - is tamen ad dicendum veniebat magis audacter quam parate - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 3:1)
praeceps quaedam et cum idcirco obscura quia peracuta, tum rapida et celeritate caecata oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:5)
'Ut igitur de ipso genere sum confessus,' inquit Antonius 'artem esse non maximam, sic illud adfirmo, praecepta posse quaedam dari peracuta ad pertractandos animos hominum et ad excipiendas eorum voluntates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 32:1)
Etenim cum duo genera sint facetiarum, alterum aequabiliter in omni sermone fusum, alterum peracutum et breve, illa a veteribus superior cavillatio, haec altera dicacitas nominata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 218:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION