라틴어 문장 검색

Et in hoc igitur a Celso dissensio, qui reformidans impensam, quae scilicet largior est in amplioribus armentis,censet et exiguis vomeribus et dentalibus terram subigere, quo minoris formae bubus id administrari possit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 24:1)
At in hortensi lira consita nitent candida lilia, nec his sordidiora leucoia,tum puniceae rosae luteolaeque, et Sarranae violae, nec minus caelestis luminis hyacinthus, Corycius item Siculusque bulbus croci deponitur, qui coloret odoretque mella.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 4:2)
duplici aptantur dentalia d. dentale est lignum, in quo vomer inducitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1722)
"quae vincula tandem, pro pudor, armigeris amor est perferre lacertis, lilia luteolis interlucentia sertis et ferrugineo vernantes flore coronas?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 194)
tum casia atque aliis intexens suavibus herbis, mollia luteola pingit vaccinia calta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.36)
Huic a stirpe pedes temo protentus in octo, binae aures, duplici aptantur dentalia dorso caeditur et tilia ante iugo levis altaque fagus, stivaque, quae currus a tergo torqueat imos, et suspensa focis explorat robora fumus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 5:6)
mollia luteola p. v. c. 'mollia vaccinia pingit', id est componit, 'de caltha luteola'. nam nisi 'luteola' septimus sit ca- sus, non stat versus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 501)

SEARCH

MENU NAVIGATION