라틴어 문장 검색

et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore.
두 줄의 다른 두 끝을 양 테두리에 매달아, 에폿 멜빵 앞쪽으로 늘어지게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 28장25)
Necnon et alios duos anulos aureos, qui ponendi sunt in utraque fascia umerali ephod deorsum, versus partem anteriorem eius iuxta iuncturam eius supra balteum ephod,
다시 금 고리 두 개를 만들어, 에폿 양쪽 멜빵 앞부분의 아래, 곧 에폿의 띠 위쪽, 멜빵이 에폿과 겹치는 곳 곁에 달아라. (불가타 성경, 탈출기, 28장27)
posueruntque eos in fasciis umeralibus ephod, lapides memorialis filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
이 보석들은 에폿의 양쪽 멜빵에 이스라엘 자손들을 기념하는 보석으로 달았다. 이는 주님께서 모세에게 명령하신 대로였다. (불가타 성경, 탈출기, 39장7)
Duas summitates amborum funiculorum colligaverunt duobus marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore.
두 줄의 다른 두 끝을 양 테두리에 매달아 에폿 멜빵 앞쪽으로 늘어지게 하였다. (불가타 성경, 탈출기, 39장18)
Feceruntque duos anulos aureos, quos posuerunt in duabus fasciis umeralibus ephod deorsum in latere eius anteriore secus iuncturam eius super balteum ephod.
다시 금 고리 두 개를 만들어, 에폿 양쪽 멜빵 앞부분의 아래, 곧 에폿의 띠 위쪽, 멜빵이 에폿과 겹치는 곳 곁에 달았다. (불가타 성경, 탈출기, 39장20)
Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet.
제 얼굴을 기름기로 뒤덮고 허리를 비곗살로 둘러쳤지. (불가타 성경, 욥기, 15장27)
femoralia et tunicam et umerale posuit ei et cinxit illum tintinnabulis aureis, malis granatis plurimis in gyro,
자수가가 금색과 보라색 자주색 실로 수놓은 거룩한 어깨걸이와 판결의 가슴받이인 우림과 툼밈도 입히셨다. (불가타 성경, 집회서, 45장10)
Numquid tolletur de ea lignum, ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus, ut dependeat in eo quodcumque vas?
거기에서 무엇을 만들 재목이 나오겠느냐? 아니면 무엇이라도 걸어 둘 못을 만들 수 있겠느냐? (불가타 성경, 에제키엘서, 15장3)
Poma mamillarum, modico suspensa tumore, Nulla mollicie dependent fracta, sed ipsa Duricie proprii describunt signa pudoris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:9)
Hiis ornata modis, isto festiua paratu, Verba parat solers Prudencia, cuius ab ore Curia dependet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:7)
deam conspiciens, canenti similis, tunicam picturis uariegatam deorsus ad pedes deiectus ipsos, Graecanico cingulo, chlamyde uelat utrumque brachium ad usque articulos palmarum, cetera decoris striis dependent;
(아풀레이우스, 플로리다 15:14)
Sub extrema saxi margine poma et uvae faberrime politae dependent, quas ars aemula naturae veritati similes explicuit;
(아풀레이우스, 변신, 2권 4:7)
laevae vero cymbium dependebat aureum, cuius ansulae, qua parte conspicua est, insurgebat aspis caput extollens arduum, cervicibus late tumescentibus.
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:5)
Namque in ipso aedis sacrae meditullio ante deae simulacrum constitutum tribunal ligneum iussus superstiti, byssina quidem sed floride depicta veste conspicuus, et humeris dependebat pone tergum talorum tenus pretiosa chlamida:
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:2)
<12> Item, omnis effectus qui sufficienter dependet ab aliqua voluntate inter quem et ipsam voluntatem nulla cadit duratio, simul est cum illa voluntate:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION