라틴어 문장 검색

Suscipiens autem Iesus dixit: " Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum et, plagis impositis, abierunt, semivivo relicto.
예수님께서 응답하셨다. “어떤 사람이 예루살렘에서 예리코로 내려가다가 강도들을 만났다. 강도들은 그의 옷을 벗기고 그를 때려 초주검으로 만들어 놓고 가 버렸다. (불가타 성경, 루카 복음서, 10장30)
"An ignoras, inepte, nudum nec a decem palaestritis despoliari posse?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 13:15)
"lanius paulo fidentior, utero bestiae resecto, ursae magnificum despoliavit latronem."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:86)
"De multis quae circa cubiculum dominae stabulant, procedunt quatuor candidae columbae, et hilaris incessibus picta colla torquentes iugum gemmeum subeunt susceptaque domina laetae subvolant."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:39)
nam me cum primum nefasto tegmine despoliaverat asinus, compressis in artum femiuibus et superstrictis accurate manibus, quantum nudo licebat, velamento me naturali probe muniveram.
(아풀레이우스, 변신, 11권 14:3)
Unum petere ac deprecari: si forte pro sua clementia ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis audirent, statuisset Atuatucos esse conservandos, ne se armis despoliaret.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 31장4)
Vagatur omnis turba sordidae chortis, Argutus anser gemmeique pavones Nomenque debet quae rubentibus pinnis Et picta perdix Numidicaeque guttatae Et impiorum phasiana Colchorum;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII5)
Nympha, mei Stellae quae fonte domestica puro Laberis et domini gemmea tecta subis, Sive Numae coniunx Triviae te misit ab antris, Sive Camenarum de grege nona venis:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLVII1)
Procul a libellis nigra sit meis fama, Quos rumor alba gemmeus vehit pinna:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, III4)
Nulla est hora tibi qua non me, Phylli, furentem Despolies:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLIX1)
Insidiosorum si ludis bella latronum, Gemmeus iste tibi miles et hostis erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XVIII Calculi1)
gemma bibat gemmeo poculo, non gemmato.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5061)
unas video mihi a te non esse redditas quas L. Quinctius familiaris meus cum ferret ad bustum Basili vulneratus et despoliatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 9 2:5)
illud doleo, quae impensa facienda est, in eius partem te miseram et despoliatam venire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 2 4:3)
| Ceterum ut pariter movimus dextros gressus, servus nobis despoliatus procubuit ad pedes ac rogare coepit, ut se poenae eriperemus:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION