라틴어 문장 검색

Omnis iniuria deminutio eius est in quem incurrit, nec potest quisquam iniuriam accipere sine aliquo detrimento vel dignitatis vel corporis vel rerum extra nos positarum.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 22:1)
nihil enim desiderabile concupiscunt, plusque in ipsa iniuria detrimenti est quam in iis rebus emolumenti, quae pariuntur iniuria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 69:2)
Quo mortuo, timentes fratres eius et mutuo colloquentes: " Ne forte memor sit iniuriae, quam passus est, et reddat nobis omne malum, quod fecimus ",
요셉의 형들은 아버지가 돌아가신 것을 보고, “요셉이 우리에게 적개심을 품고, 우리가 그에게 저지른 모든 악을 되갚을지도 모르지.” 하면서, (불가타 성경, 창세기, 50장15)
Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei, qui faciebat iniuriam: " Quare percutis proximum tuum? ".
그가 이튿날 다시 나가서 보니, 히브리 사람 둘이 싸우고 있었다. 그래서 그는 잘못한 사람에게 “당신은 왜 동족을 때리시오?” 하고 말하였다. (불가타 성경, 탈출기, 2장13)
dixit ad eum: " Ne reputes mihi, domine mi, iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die, qua egressus es, domine mi rex, de Ierusalem; neque ponas, rex, in corde tuo.
그는 임금에게 이렇게 말하였다. “임금님, 저의 죄를 마음에 두지 마십시오. 저의 주군이신 임금님께서 예루살렘을 떠나시던 날 이 종이 저지른 죄를 기억하지 마시고, 마음에 품지 마십시오. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 19장20)
Ad nihilum reputatus est in conspectu eius malignus timentes autem Dominum glorificat Qui iuravit in detrimentum suum et non mutat,
그는 악인을 업신여기지만 주님을 경외하는 이들은 존중한다네. 손해나는 맹세라도 그는 바꾸지 않고 (불가타 성경, 시편, 15장4)
Amputat sibi pedes et iniuriam bibit, qui mittit verba per manum stulti.
우둔한 자 편에 소식을 전하는 자는 제 다리를 잘라 내거나 폭력을 삼키는 자와 같다. (불가타 성경, 잠언, 26장6)
Libera eum, qui iniuriam patitur, de manu opprimentis eum et non acide feras in anima tua in iudicando.
억눌린 이를 억누르는 자의 손에서 구출하고 네가 심판을 내릴 때에는 심약해지지 마라. (불가타 성경, 집회서, 4장9)
Pro omni iniuria proximi ne rependas et nihil agas in operibus superbiae.
이웃의 잘못에 일일이 화내지 말고 거만한 행동은 조금도 하지 마라. (불가타 성경, 집회서, 10장6)
Est processus in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum.
역경 중에 있는 사람에게 행운이 따를 수 있고 횡재가 손실로 바뀔 수 있다. (불가타 성경, 집회서, 20장9)
ab iniuria averterit manum suam, usuram et fenus non acceperit, iudicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit, hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.
불의에서 손을 떼고 변리도 이자도 받지 않으면서, 나의 법규들을 지키고 나의 규정을 따르면, 그는 자기 아버지의 죄 때문에 죽지 않고, 반드시 살 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 18장17)
Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
사람이 온 세상을 얻고도 제 목숨을 잃으면 무슨 소용이 있겠느냐? 사람이 제 목숨을 무엇과 바꿀 수 있겠느냐? (불가타 성경, 마태오 복음서, 16장26)
At ille respondens uni eorum dixit: "Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum?
그러자 그는 그들 가운데 한 사람에게 말하였다. ‘친구여, 내가 당신에게 불의를 저지르는 것이 아니오. 당신은 나와 한 데나리온으로 합의하지 않았소? (불가타 성경, 마태오 복음서, 20장13)
Quid enim prodest homini, si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae?
사람이 온 세상을 얻고도 제 목숨을 잃으면 무슨 소용이 있느냐? (불가타 성경, 마르코 복음서, 8장36)
Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat vel detrimentum sui faciat?
사람이 온 세상을 얻고도 자기 자신을 잃거나 해치게 되면 무슨 소용이 있느냐? (불가타 성경, 루카 복음서, 9장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION