라틴어 문장 검색

Solus vester amor regis me posset diademate coronare et in summa rerum inopia me cunctis facere divitiis abundare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 1:7)
Hi septem lapides, quamvis nullis juncturarum ligaturis ipsi diademati tenerentur obnoxii, nunquam tamen sui absentatione superiorum lapidum orphana faciebat collegia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:64)
iam domus haec utroque petit diademata sexu reginasque parit reginarumque maritos.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:189)
Si nimius videor seraque coronide longus Esse liber, legito pauca:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, I1)
Phlegyas autem, Ixionis pater, habuit Coronidem filiam, quam Apollo vitiavit, unde suscepit Aesculapium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6185)
Is ergo ad latus constitit meum . . . Ego inquit poeta sum et ut spero, non humillimi spiritus, si modo coronis aliquid credendum est, quas etiam ad immeritos deferre gratia solet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:14)
accepit Phoebo nymphaque Coronide natum insula, dividua quam premit amnis aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권167)
Coronides
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권482)
Ut pronepos , Saturne , tuus , quem reddere vitam Urbe Coronides vidit ab ipse sua :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 19:5)
quamquam diademate crinem fastigatus eas umerosque ex more priorum includat Sarrana chlamys, te picta togarum purpura plus capiat, quia res est semper ab aevo rara frequens consul, tuque o cui laurea, Iane, annua debetur, religa torpore soluto quavis fronde comas, subita nec luce pavescas principis aut rerum credas elementa moveri, nil natura novat:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 2)
tunc Diana eius castitate commota revocavit eum in vitam per Aesculapium, filium Apollinis et Coronidis, qui natus erat exsecto matris ventre, ideo quod, cum Apollo audisset a corvo, eius custode, eam adulterium committere, iratus Coronidem maturo iam partu confixit sagittis - corvum vero nigrum fecit ex albo - et exsecto ventre Coronidis produxit ita Aesculapium, qui factus est medicinae peritus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7615)

SEARCH

MENU NAVIGATION