라틴어 문장 검색

Solus vester amor regis me posset diademate coronare et in summa rerum inopia me cunctis facere divitiis abundare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 1:7)
Hi septem lapides, quamvis nullis juncturarum ligaturis ipsi diademati tenerentur obnoxii, nunquam tamen sui absentatione superiorum lapidum orphana faciebat collegia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:64)
Quantum vero ad aggressiones per scalas, eae tam perperam a rebellibus cesserunt, ut non sine iactura hominum ducentorum a maenis pulsi essent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 9:16)
iam domus haec utroque petit diademata sexu reginasque parit reginarumque maritos.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:189)
Fuisse gerres aut inutiles maenas Odor inpudicus urcei fatebatur, Qualis marinae vix sit aura piscinae.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXII8)
qui enim voluptatem ipsam contemnunt, iis licet dicere se acupenserem maenae non anteponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 118:5)
disce, nec invideas quod multa fidelia putet in locuplete penu defensis pinguibus Vmbris, et piper et pernae, Marsi monumenta cluentis, maenaque quod prima nondum defecerit orca.
(페르시우스, 풍자, satire 341)
tunc cantata ligat cum fusco licia plumbo et septem nigras versat in ore fabas, quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit aena, obsutum maenae torret in igne caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권358)
Incerta qualis entheos gressus tulit cum iam recepto maenas insanit deo Pindi nivalis vertice aut Nysae iugis, talis recursat huc et huc motu effero, furoris ore signa lymphati gerens, flammata facies spiritum ex alto citat, proclamat, oculos uberi fletu rigat, renidet:
(세네카, 메데아 7:3)
quamquam diademate crinem fastigatus eas umerosque ex more priorum includat Sarrana chlamys, te picta togarum purpura plus capiat, quia res est semper ab aevo rara frequens consul, tuque o cui laurea, Iane, annua debetur, religa torpore soluto quavis fronde comas, subita nec luce pavescas principis aut rerum credas elementa moveri, nil natura novat:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 2)

SEARCH

MENU NAVIGATION