라틴어 문장 검색

si iam durior est, ad ea veniendum est, quae digerant et resolvant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장193)
si iam durior est, ad ea ueniendum est, quae digerant et resoluant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 30:6)
Si jam durior est, ad ea veniendum est, quae digerant et resolvant:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 38:7)
medicamenta quae discutiunt vel digerunt, vel denique resolvunt, reperiuntur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).903)
Praecipuum vero est ad resolvenda, quae astricta sunt, mollienda, quae dura sunt, digerenda, quae coeunt, id, quod ad Polyarchum auctorem refertur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장42)
Praecipuum uero est ad resoluenda, quae astricta sunt, mollienda, quae dura sunt, digerenda, quae coeunt, id, quod ad Polyarchum auctorem refertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 9:1)
dixitque ei: " Usquequo ebria eris? Digere paulisper vinum, quo mades! ".
그를 나무라며, “언제까지 이렇게 술에 취해 있을 참이오? 술 좀 깨시오!” 하고 말하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 1장14)
Diluculo autem, cum digessisset vinum Nabal, haec indicavit ei uxor sua; et emortuum est cor eius intrinsecus, et factus est quasi lapis.
아침에 나발이 술에서 깨어났을 때, 그의 아내가 나발에게 그동안의 일을 알려 주었다. 그러자 나발은 심장이 멎으면서 돌처럼 굳어 버렸다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 25장37)
Reliqua autem gestorum Iosaphat, priorum et novissimorum, scripta sunt in verbis Iehu filii Hanani, quae digesta sunt in libros regum Israel.
여호사팟의 나머지 행적은 처음부터 끝까지 이스라엘 임금들의 실록에 실린, 하나니의 아들 예후의 기록에 쓰여 있다. (불가타 성경, 역대기 하권, 20장34)
Et vocaverunt Achior de domo Oziae, qui, ut venit et vidit caput Holofernis in manu viri unius in ecclesia populi, cecidit in faciem, et resolutus est spiritus ipsius.
그래서 그들은 아키오르를 우찌야의 집에서 불러내었다. 그가 와서 백성의 회중 가운데 어떤 사람 손에 들린 홀로페르네스의 머리를 보더니, 기절하여 앞으로 쓰러졌다. (불가타 성경, 유딧기, 14장6)
aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum: divisus aer continuo in se resolvitur, ut ignoretur transitus illius.
또 화살이 표적을 향하여 날아갈 때와 같다. 공기가 갈라졌다 곧바로 다시 합쳐져 날아간 길을 아무도 알지 못한다. (불가타 성경, 지혜서, 5장12)
Haec est autem scriptura, quae digesta est: mane, thecel, upharsin.
그렇게 쓰인 글자는 '므네 므네 트켈', 그리고 '파르신'입니다. (불가타 성경, 다니엘서, 5장25)
Sed quoniam prosperitas stultos semper inflat et mundana tranquillitas vigorem enervat animi et per carnales illecebras facile resolvit, cum iam me solum in mundo superesse philosophum estimarem nec ullam ulterius inquietationem formidarem, frena libidini cepi laxare, qui antea vixeram continentissime.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 1:5)
In tantum vero, inquit Boetius, priscae philosophiae studiis vis musicae artis innotuit, ut Pythagorici, cum diurnas in somno resolverent curas, quibusdam cantilenis uterentur, ut eos lenis et quietus sopor reciperet, itaque expergefacti aliis quibusdam modis stuporem somni confusionemque purgarent, id nimirum scientes quod tota nostra animae compago corporisque musica coaptatione conjuncta sit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:6)
Postquam a te, venerabilis pater, digressus sum cum multa alacritate cordis et ad monasterium, quod nosti, festinus redii, coeperunt me obnixe hi, cum quibus, fraterna caritate detentus hospitando hactenus degui, pulsare manu sancti desiderii, ut mirabilium patratoris Edmundi regis et martyris passionem litteris digererem, asserentes, id posteris profuturum, tibi gratum, ac meae parvitatis apud Anglorum ecclesias non inutile monimentum.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION