라틴어 문장 검색

Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas eius et exspuens tetigit linguam eius
예수님께서는 그를 군중에게서 따로 데리고 나가셔서, 당신 손가락을 그의 두 귀에 넣으셨다가 침을 발라 그의 혀에 손을 대셨다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 7장33)
sed ab auribus omnis Fluxerat ornatus, caput et iam coctile Bahal finxerat auriculasque suo spoliarat honore, dux populi peccantis adest de monte corusci luminis adloquioque Dei, tabulasque tremendo incisas digito caeca ad tentoria defert, sed cadit in faciem plebs non visura profundae legis in effigie scriptum per enigmata Christum, infelix, quae luce oculos praestricta paventes texerit et presso faciem velarit amictu!
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3106)
et dixerunt malefici ad pharaonem: " Digitus Dei est hic ". Induratumque est cor pharaonis et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus.
요술사들이 파라오에게 말하였다. “이것은 하느님의 손가락이 하신 일입니다.” 그러나 파라오는 마음이 완고해져 그들의 말을 듣지 않았다. 주님께서 말씀하신 대로였다. (불가타 성경, 탈출기, 8장15)
Facies quoque ei limbum altum quattuor digitis per circuitum et super illum coronam auream.
그리고 그 상 둘레에 손바닥 너비만 한 턱을 만들고, 그 턱 둘레에도 금테를 둘러라. (불가타 성경, 탈출기, 25장25)
Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius.
그리고 그 황소의 피를 받아다 손가락으로 제단의 뿔들에 바르고, 나머지 피는 모두 제단 밑바닥에 쏟아라. (불가타 성경, 탈출기, 29장12)
quem cum immolaveris, sumes de sanguine ipsius et pones super extremum auriculae dextrae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum ac pedis dextri; fundesque sanguinem super altare per circuitum.
그런 다음, 그 숫양을 잡아 그 피를 얼마쯤 받아서 아론의 오른쪽 귓불과 그 아들들의 오른쪽 귓불, 그들의 오른손 엄지와 오른발 엄지에 발라라. 그리고 나머지 피는 제단을 돌면서 거기에 뿌려라. (불가타 성경, 탈출기, 29장20)
Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei.
하느님께서는 시나이 산에서 모세와 말씀을 다 하신 다음, 당신 손가락으로 쓰신, 돌로 된 두 증언판을 그에게 주셨다. (불가타 성경, 탈출기, 31장18)
Fecit ei quoque limbum aureum quattuor digitorum per circuitum et super illum coronam auream.
그리고 그 상 둘레에 손바닥 너비만 한 턱을 만들고, 그 턱 둘레에도 금테를 둘렀다. (불가타 성경, 탈출기, 37장12)
cumque intinxerit digitum in sanguinem, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii;
사제는 손가락에 피를 찍어 주님 앞에, 곧 성소 휘장 앞면에 그 피를 일곱 번 뿌린다. (불가타 성경, 레위기, 4장6)
tincto digito aspergens septies contra velum;
손가락에 피를 찍어 주님 앞에, 곧 휘장 앞면에 일곱 번 뿌린다. (불가타 성경, 레위기, 4장17)
Et tinguat sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato ponetque super cornua altaris holocausti et reliquum fundet ad basim eius.
사제는 이 속죄 제물의 피를 손가락에 조금 묻혀 번제 제단의 뿔들에 바르고, 나머지 피는 번제 제단 밑바닥에 쏟는다. (불가타 성경, 레위기, 4장25)
Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et ponet super cornua altaris holocausti et reliquum fundet ad basim eius.
사제는 그 피를 손가락에 조금 묻혀 번제 제단의 뿔들에 바르고, 나머지 피는 모두 번제 제단 밑바닥에 쏟는다. (불가타 성경, 레위기, 4장30)
Sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et ponens super cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius.
사제는 그 피를 손가락에 조금 묻혀 번제 제단의 뿔들에 바르고, 나머지 피는 모두 제단 밑바닥에 쏟는다. (불가타 성경, 레위기, 4장34)
immolavit eum; et hauriens Moyses sanguinem tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum et mundavit illud; fuditque reliquum sanguinem ad fundamenta eius et sanctificavit illud expiando.
모세는 그 소를 잡고 피를 받아다가, 제단을 돌며 그 뿔들에 손가락으로 피를 발랐다. 이렇게 제단을 정화하고, 나머지 피는 제단 밑바닥에 쏟아 속죄 예식을 거행하여 제단을 성별하였다. (불가타 성경, 레위기, 8장15)
Quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae, similiter et pedis.
모세는 그것을 잡고 그 피를 얼마쯤 가져다가, 아론의 오른쪽 귓불과 오른손 엄지와 오른발 엄지에 발랐다. (불가타 성경, 레위기, 8장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION