라틴어 문장 검색

Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: " Ecce adsum ". Si abstuleris de medio tui iugum et desieris extendere digitum et loqui iniquitatem;
그때 네가 부르면 주님께서 대답해 주시고 네가 부르짖으면 “나 여기 있다.” 하고 말씀해 주시리라. 네가 네 가운데에서 멍에와 삿대질과 나쁜 말을 치워 버린다면 (불가타 성경, 이사야서, 58장9)
si cutis, tota cicatrix excidenda, quae fere callosa extendi digitum minus patiebatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 32장7)
si cutis, tota cicatrix excidenda, quae fere callosa extendi digitum minus patiebatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 32장 1:7)
quae fere callosa extendi digitum minus patiebatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXII De digitis cohaerentibus, et curvatis. 1:10)
summi constantia civis Bebriacis campis spolium adfectare Palati, et pressum in faciem digitis extendere panem, quod nec in Assyrio pharetrata Samiramis orbe, maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina, hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae, hic turpis Cybeles et fracta voce loquendi libertas et crine senex fanaticus albo sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni gutturis exemplum conducendusque magister, quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iam more supervacuam cultris abrumpere carnem?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II63)
Minister autem sinistra manu conprehendens scrotum susum versum eum debet extendere, et quam maxime ab inguinibus abducere, primum cum ipso testiculo, dum medicus omnes membranulas, quae supra mediam tunicam sunt, si digito deducere non potest, scalpello abscidat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장13)
Minister autem sinistra manu conprehendens scrotum susum uersum [eum] debet extendere, et quam maxime ab inguinibus abducere, primum cum ipso testiculo, dum medicus omnes membranulas, quae supra mediam tunicam sunt, si digito deducere non potest, scalpello abscidat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 2:4)
Quae, cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam; aquae enim erant super universam terram. Extenditque manum et apprehensam intulit in arcam.
그러나 비둘기는 발붙일 곳을 찾지 못하고 방주로 노아에게 돌아왔다. 온 땅에 아직도 물이 있었던 것이다. 노아는 손을 내밀어 그것을 잡아 방주 안으로 들여놓았다. (불가타 성경, 창세기, 8장9)
extenditque Abraham manum et arripuit cultrum, ut immolaret filium suum.
아브라함이 손을 뻗쳐 칼을 잡고 자기 아들을 죽이려 하였다. (불가타 성경, 창세기, 22장10)
Dixitque: "Non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quidquam. Nunc cognovi quod times Deum et non pepercisti filio tuo unigenito propter me".
천사가 말하였다. “그 아이에게 손대지 마라. 그에게 아무 해도 입히지 마라. 네가 너의 아들, 너의 외아들까지 나를 위하여 아끼지 않았으니, 네가 하느님을 경외하는 줄을 이제 내가 알았다.” (불가타 성경, 창세기, 22장12)
Itaque aedificavit ibi altare et, invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, et servi Isaac foderunt ibi puteum.
그는 그곳에 제단을 쌓고 주님의 이름을 받들어 불렀다. 이사악은 그곳에 천막을 치고 그의 종들은 그곳에서도 우물을 팠다. (불가타 성경, 창세기, 26장25)
Iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum, cum Laban, consecutus eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.
라반이 야곱에게 다다랐을 때, 야곱이 산악 지방에 천막을 쳤으므로, 라반도 자기 친족과 함께 길앗 산악 지방에 천막을 쳤다. (불가타 성경, 창세기, 31장25)
Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris, sinistram autem super caput Manasse, qui maior natu erat, commutans manus.
그러자 이스라엘은 손을 엇갈리게 내밀어, 에프라임이 작은아들인데도 오른손을 에프라임의 머리에 얹고, 므나쎄가 맏아들인데도 왼손을 므나쎄의 머리에 얹었다. (불가타 성경, 창세기, 48장14)
Extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis, quae facturus sum in medio eius; post haec dimittet vos.
그러므로 나는 손을 내뻗어 이집트에서 온갖 이적을 일으켜 그 나라를 치겠다. 그런 뒤에야 그가 너희를 내보낼 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 3장20)
Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus, qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israel de medio eorum ".
내가 이집트 위로 내 손을 뻗어 그들 가운데에서 이스라엘 자손들을 이끌어 내면, 이집트인들은 내가 주님임을 알게 될 것이다.” (불가타 성경, 탈출기, 7장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION